Text List

Articulus 8

Articulus 8

Utrum patientia sit Dei substantia ? et utrum fides, spes, salus, patientia, habeant in Deo exemplaria ?

ARTICULUS VIII. Utrum patientia sit Dei substantia ? et utrum fides, spes, salus, patientia, habeant in Deo exemplaria ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit; "Dei substantia est nostra patientia, sed quia abipso nobis est."

SED CONTRA : 1. Secundum communem opinionem qu fere ab omnibus modo tenetur, charitas nostra non est Dei substantia, sed ab ipso nobis est : ergo videtur, quod sit simile.

2. Sidicas, quod charitas nostra est exemplum charitatis divine : patientia autem, et fides, et hujusmodi, non habent exemplar in Deo sibi respondens : el ideo dicitur charitas Deus, non autem patientia, Contra : Nihil creatur a Deo sine exemplari : ergo nec patientia.

3. Praeterea, Quid dicetur de salute, cum dicitur salus mea, numquid salus non est exemplariter in Deo ?

Solutio. Dicendum, quod quedam sonant imperfectionem, ut fides, spes, patientia : fides propter formam et actum, spes autem propter genus quod est exspectatio, patientia propter subjectum, salus autem etiam respicit evasionem periculi : unde patientia et salus sunt in subjecto passibili, etideo exemplar non habent in Deo.

DicenpuM ergo ad primum, quod charitas est a Deo, sicut ultimum et optimum, ad quod in genere virtutis se habet noster affectus: alia autem dona non sic : et ideo magis relucet in charitate, quam in aliis.

Ad aliud dicendum, quod exemplar virtutis non vocatur idea sub qua creatur omne quod creatur: sed eXemplar vocatur, quod per prius est in Deo secundum rem, sicut vita, sapientia, charitas et hujusmodi.

Ap aLiup idem dicendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8