Articulus 1
Articulus 1
Utrum per donum quod est Spiritus sanctus, omnia alia dona donantur ?
Videtur autem, quod non: quia 1. Per motum non fit motus generaliter : quia dicit Philosophus, quod non est alterationis alteratio, et omnino non est mutationis mutatio : ergo a simili etiam per donum non datur donum.
2. Item, Videtur, quod hoc abeat in infinitum : quia si haecest ratio, quod dantur dona, quia in dono dantur, id donum necesse est etiam in dono donari, et sic de aliis: ergo hoc abibit in infinitum.
3. Item, Cum dico, in dono dantur dona: aut omnia, aut quedam. Si omnia: ergo donum in quo omnia dona donantur, datur in dono: ergo est donum aliquod praeter omnia dona, quod falsum est. Si quedam, et non omnia : ergo illud donum in quo donantur dona illa, non habet generalem influentiam super collationem donorum : ergo non habet rationem causalitatis ad omnia dona, quod est inconveniens, quia illud donum est Spiritus sanctus.
4. Item, Filius est unum de datis nobis. Unde, Isa. 1x, 6: Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Ergo hoc donum,datur in Spiritu sancto. Dari autem in dono est, quod donum habeat influentiam cause super illud quod datur : ergo Spiritus sanctus habet influentiam cause super Filium, quod falsum est, ut videtur, quia Spiritus est a Filio, et non e converso.
5. Item, Ponamus per impossibile Spiritum sanctum non esse: aut adhuc Pater, et Filius essent aque liberales, ut prius: aut non Si non: ergo liberalitatem habent a Spiritu sancto : quod falsum est. Si sic: ergo adhuc dabunt dona: et nonin hoc dono: ergo videtur, quod haecnon sit ratio, quod Spiritus sanctus sit donum in quo alia dona donantur.
Solvtio. Dicendum, quod Spiritus sanctus est donum in quo alia dona donantur: et in hoc dono dantur dona. Ht ratio hujus est, quia quidquid aliquis alicui gratuilo et liberaliter dat, primo ante illud dat ei amorem, et in ilo postea communicat ei de bonis suis, et dat ei et se, et quidquid dat.
Dicendum ergo ad primum, quod non est alterationis alteratio, hoc est, quod alteratio sit ad alterationem ut ad terminum motus, quia sic numquam esset quiescere, et sic etiam non est mutationis mutatio : sed frequenter unus motus causa est alterius, et una alteratio causa est alterius. Sic dico hic, quod primum donum causa est omnium aliorum, ut dictum est : quia in primo dono datur nobis amor Dei, qui est Spiritus sanctus, qui donum vocatur ab aeterno.
Ad aliud dicendum, quod hoc non abibit in infinitum : quia sicut in causa motuum statur in primo motu qui est causa omnium inferiorum, ita in donis statur in primo dono quod est causa omnium secundorum.
Ad aliud dicendum, quod non omnia dona donantur in dono alioa se: quia primum donum datur in seipso: quia ipsum est amor gratuitus in quo et ipse et omnia alia secunda dona dantur.
Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod donum primum seipso se influit, non tamen habet causalitatem respectu sui: quia Spiritus sanctus scip- so dat se, et mittit se : sed non per hoc tollitur generatio vel causalitas influendi super omnia dona creata.
Ad aliud dicendum, quod Filius datur in eo quod natus et factus est: et in eo quod sic datus est, datus est in hoc dono quod appropriate est Spiritus sanctus, sicut Magister determinat in II sententiarum : unde, Joan. i, 16: Sie Deus dilexitt mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Filius autem secundum aeternam generationem non habet rationem deni, quia sic non est a Spiritu sancto : sed temporalis ejus generatio a Spiritu et in Spiritu sancto est.
Ad aliud dicendum, quod. si per im- possibile ponatur Spiritus sanctus non esse, sequitur quod Pater et Filius non mittant et dent amorem personalem, in quo omnia alia dona dentur : sed sequitur, quod in amore essentiali dentur dona, cui non convenit mitti, nec procedere temporaliter ab ipsis, sicut nec essentia convenit. Unde non sequitur, quod aliquid accipiant a Spiritu sancto, sed quod tunc non mittent amorem, nec procedit amor temporaliter : quia quod processio temporalis in se claudit wxternam, hoc est ex proprietate personali Spiritus, non ex aliquo defectu essentiae divinae.
On this page