Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum una sit ratio doni et dati ?

ARTICULUS II. Utrum una sit ratio doni et dati ?

Deinde quaeritur supra secundum capitulum B, "Praeterea diligenter considerandum, etc."

Utrum una ratio sit doni, et dati?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Mobilis et moti una ratio substantie est, non differens nisi per actum et potentiam ; sed donum dicitur eo quod datur : ergo illa habebunt unam rationem.

2. Praeterea, In omnibus actus nobilior est et melior potentia : cum ergo datum conveniat secundum actum dandi, donum autem a potentia, videtur nobilius convenire Spiritui sancto, et prius datum quam donum.

3. Praeterea, Jacob. 1, 17, distinctio fit inter dona et data, cum dicit: "Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est", etc. Secundum Glossam, ibidem, datum refertur ad naturalia, donum autem ad gratuita : constat autem, quod utraque dantur a Spiritu sancto, et in utrisque dividit Spiritus singulis prout vult! : ergo videtur, quod Spiritui sancto ita conveniat esse datum, sicut esse donum.

4. Item, Philosophus dicit, quod donum est datio irreddibilis : ergo datio se habet ut superius ad donum: ergo est prius secundum intellectum : ergo generali dono in quo omnia dantur magis competit : ergo Spiritus sanctus magis dicitur datio vel datum, quam donum : cujus contrarium determinatur in Liltera.

Solutio. Dicendum, quod donum proprie convenit Spiritui sancto, et non datum, vel datio, vel etiam donatio : et causa hujus triplex est. Una est, quia donum nomen est, et significat substantiam cum qualitate : qualitas autem doni donabilitas est quae ponitur circa id quod est donum, hoc est, Spiritus procedens ut amor: unde cum donabilitas quae est qualitas quae est principium intelligendi donum, non ponit nisi ordinem ad dandum, ipsum magis competit aeternitati, quam datum quod est participium et consignificat tempus. Similiter datio et donatio nomina sunt verbal, et ita actus temporales consignificantia, licet non consignificant tempora. Alia causa est, quod donum est datio irreddibilis, ut dicit Philosophus, et solus Spiritus sanclus sic datur ut numquam retribui possit propter sui potestatem. Unde, Psal. oxv, 12: Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Tertia causa est, quia donum refertur ad gra- tuita, datum autem ad naturalia : et meliora sunt gratuita naturalibus: et ideo ratio doni magis competit optimo donorum omnium, quam ratio dati.

Dicendum ergo ad primum, quod donum et datum non tantum differunt per potentiam et actum, sed etiam rationibus dictis.

Praeterea, [la potentia quae est in dono, sicut dicit Magister, non est potentia respectu doni, hoc est, quod aliquid sit deficiens de perfectione doni, sed est tantum respectu actus ad alterum, id est. ad recipientem istam comparationem : et ideo ille actus qui significatur in dato, non est ut sibi adveniens, in quo scilicet ipsum donum efficiatur vel perficiatur in actu: sed potius in quo per ipsum donum perficiatur recipiens ipsum. Unde illa objectio non procedit nisi de potentiis naturalibus quae perlicluntur suis actibus advenientibus sibi, ad quos etiam diffiniuntur.

Ad aliud dicendum, quod actus qui est forme perfectio, nobilior est potentia et habitudine talis potentie, et talis actus non se habent donum et datum : sed potius donum est ipsa summa perfectio, et actus dandi qui exspectatur, est actus respectu alterius, hoc est, respectu suscipientis ipsuin donum ad sui perfectionem : si enim adveniret ille actus dono ut potenti, oporteret quod mutaret aliquid in illo, quod est absurdum. Unde per ipsum magis advenit donum ad suscipientem, et mutat ipsum in melius.

Ad aliud dicendum, quod licet in nobis distinguantur gratuita a naturalibus, tamen in Deo dante non est sic : omnia enim dat in uno dono gratuito quod est Spiritus sanctus, sicut etiam omnia facit uno verbo quod est Filius.

Ad aliud dicendum, quod datio non cadit in diffinitione doni secundum quod convertifur cum dato, prout hic accipitur a Magistro : sed prout est nomen universale, et abstrahit a ratione doni, et dati : et sic non sequitur, quod datum ut hic significatum, prius conveniat Spiritui sancto quam donum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2