Text List

Articulus 3

Articulus 3

An proprium sit Spiritui sancto esse donum ?

ARTICULUS III. An proprium sit Spiritui sancto esse donum ?

Deinde objicitur super primum principium quarti capituli D, ibi, "Quia spiritus sanctus et donum dicitur, et datum sive donatum, etc."

1. Ex hoc enim videtur ‘Magister velle, quod proprium sit Spiritui sancto quod donum est. Sed contra : Ratio doni videtur esse consequens ralionem ejus qui processit. Propatio. Ex eo habet rationem doni, quia processit ut amor : ergo videtur, quod sit commune consequens potius quam esse proprium.

2. Si dicas, quod est consequens, sed proprium, non commune. Contra : Filius etiam processit ut qui dari possit, sicut dicitur in Zittera in hac eadem distinctione : ergo ratio doni est commune consequens, et non proprium.

3. Item, Ea quae propria sunt personarum in actibus persenalibus significantur, ut cum dicitur, Pater generat Filium, generat consignificat paternitatem, et generare filiationem : ergo videtur, quod si esse donum proprium sit Spiritus sancti, quod possim dicere, Pater et Filius ab aeterno donant Spiritum sanctum : aut ergo donant sibi invicem Spirttum, aut aliis : non sibi invicem, quia hoc negatur hic in Liétera, et indigentiam significaret : nec aliis donant ab eterno, quia alii non sunt: ergo Spiritus non est donum proprie, sed appropriate, ut videtur.

4. Item, Video in aliis propriis, quod non tantum non conveniunt alii persone, sed etiam quod numquam possunt convenire : Filius enim nec est Pater, nec potest umquam esse Pater, nec e con- verso : ergo videtur, quod si Spiritus sanctus est proprie donum, quod ratio doni numquam possit alii convenire sed hoc falsum est: quia quod datur gratis et irreddibiliter, donum est, sicut determinatum est in praecedenti questione : Filius datus est gratis et irreddibiliter : ergo est donum.

SED CONTRA : 1. Ratio primi doni est amoris communio : amoris autem praecedentis communio non convenit nisi Spiritui sancto : ergo ratio doni non convenit nisi Spiritui sancto.

2. Item, Filius aut datus est ex amore, aut non. Si non, hoc absurdum est quia est contra Evangelium dicens, Sze Deus dilexit mundum, etc. +. Si sic: ergo amor ille sectndum rationem intelligendi prius datus est : ergo Filius non habet primam rationem doni: ergo esse donum non convenit ei proprie.

Solutio. Dicendum, quod esse donum convenit Spiritul sancto proprie : si ratio sumatur a primo dono procedente ab eo qui donat vel donare habet. Donator enim et donum distinctionem relativam habent : et donum est exiens a donatore : et est id quod primo habet rationem doni: et hoc non est nisi amor procedens a Patre et Filio : amor enim essentialis non habet processionem distinctam et distinguentem, et ideo deficit a ratione doni. Filius autem non procedit ut amor, sed potius ut Filius, qui possit amorem gratuitum impendere, et cui possit amor gratuitus impendi.

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod ratio doni no est conse- quens processionem, vel intentionem generalem, sed est consequens processionem in specie,que spiratio est : qua spiratio ex vi spirativa (ut diximus supra) immediate producit amorem : sed si acciperetur processio secundum generalem intentionem, tunc verum esset, quod esset consequens secundum intellectum.

Ad aliud dicendum, quod esse donum est Spiritui proprium, cujus causa est dicta in principio solutionis.

Ad aliud dicendum, quod multiplex est proprium, scilicet quod non ponit nisi respectum ad personas a quibus distinguitur in actu personali, et illud proprium in divinis habet actum personalem in quo significatur, sicut Filius et Pater. Quoddam est proprium quod non ponit respectum per actum personalem, sed potius per privationem, sicut innascibilitas : et hoc non significatur in actu personali. Similiter est proprium quod est ex ratione actus in procedente persona, et hoc est donum : quia quod Spiritus sanctus est donum, hoc est ex tali pro? cessione, quia scilicet procedit ut amor: et quia hoc ponit ordinem communicationis sui in ratione doni etiam ad alios, ipso simplici actu personali qui tantuim notet distinctionem unius ab alio, significari non potest. Et ratio hujus magis patebit infra in sequentibus quastionibus hujus distinctionis.

Ap arivp dicendum, quod sub ratione procedentis doni et primi hoc proprium non convenit aliis, nec convenire potest. Filius enim etsi datus sit, non tamen procedil ut donum : nec est etiam in ratione pruni doni, ut prius dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3