Text List

Articulus 1

Articulus 1

An in divinis possit esse aequalitas ?

ARTICULUS I. An in divinis possit esse aequalitas ?

Hic incidit dubium ante Litteram. Si aqualitas est in divinis ? Et si est, tunc quaeritur, Cum etiam in divinis sit identitas et similitudo, quare Magister non facit specialem tractatum de illis ?

Ad primum proceditur sic : L. A quocumque removetur causa et causatum, unitas quantitatis dimensive causa aequalitatis est : et hac non est in divinis : ergo videtur, quod nec equalitas.

2. Item, A quocumque removetur genus, et species : sed genus aequalitatis est proportio, et haec non est in divinis : ergo nec aequalitas. Progatio MINoRIS. Proportio enim est commensuralitas quantitatum : et haecnon convenit divinis.

3. Item, Aequalia sunt, sicut in Geometricis dicitur, quae sibi supposita se non excedunt, nec exceduntur : una autem persona alii non supponitur, nec dignitate, nec applicatione : ergo non con~ venit eis aequales esse.

4, Si forte dicas, quod ille rationes locum habent in his quae mole magna sunt : sed aequalitas personarum attenditur in quantitate virtutis. Conraa : Infinilo nihil est aequale : sed virtus cujuslibet personarum est infinita : ergo non habet rationem aequalitatis.

5. Item, Quod omnino unum et idem est, non est aequale, quia aequale ponit plura : virtus autem personarum omnino una et eadem est: ergo videtur, quod non habeat rationem aequalitatis.

6. Alia via iterum objicitur in contrarium : quod enim omnino simplex est, nullam habet quantitatem : quod autem nullam habet quantitatem, nullam habet equalitatem : ergo cum in divinis sit omnimoda simplicitas, nulla videtur esse equalitas.

Solutio. Dico, qued in divinis est aequalitas : et bene concedo, quod in divinis non potest esse;quantitas dimensiva, quam Augustinus vocat guantitatem molis : sed est ib quantitas virtutis.

Unve dicenduin ad primum, quod causa aequalitatis quae est identitas virtutis im rebus, non tollitur a divinis : et ideo potest in eis esse aequalitas.

Ad aliud dicendum, quod proportio est diversorum in substantia : et ideo removetur a divinis. Supra‘ ostensum est, quod si genus aliquod removetur a divinis, non oportet quod propter hoc removeatur species : quia species quandoque non ratione generis transsumitur ad divina, sed ratione differentiae quam addit supra genus: et sic est hic, Prosatio. /Equalitas enim est proportio aliquorum ad invicem secundum unam quantitatem : et ratione ejus quod est habere unam quantitatem virtutis transsumitur ad divina, et non ratione antecedents quod est proportio diversorum.

Ad aliud dicendum, quod illa diflinitio datur de aequalibus in quantitate dimensiva, quam considerat geometer : sed aequalitas in virtute aliqua est tantum posse sicut ille, et hace competit im divinis.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur virtus Patris esse infinita, non intelligitur infinita, quia sic virtus sua excederct ipsum: sed intelligitur infinita, eo quod non finitur extrinseco aliquo : et hujus ralio supra est explanata : et hoc modo infinitum quod sibi finitissimum est, habet aequale, licet non habeat aequale extra suam essentiam : unde sic virtus Filii equatur virtuti Patris, ete converso. Quidam autem hoc aliter solvunt dicentes, quod infinitum infinito est aquale. Unde et si virtus Patris infinita est, etiam virtus Filii est infinita: et sic equatur. Sed hoc nihil est : quia infinitum non participat rationem equalitatis : quia sua quantitas nec in se nec ad aliud est certa : et ita non aquatur : quia impossibile est etiam intelligere equari ab aliquo cujus quantitas semper accipitur. Unde prima solutio est verior.

Ad aliud dicendum, quod licet virtus divina omnino eadem sit, tamen hee virtus est plurium personarum, et habetur a pluribus personis, et gratia illarum habet comparationem, quia sunt plures qui in una virtute equantur. Sed hoc verum est quod si una esset in se, et unius tantum in persona, tunc non posset assignari ratio aequalitatis.

Ap sxiup dicendum, quod virtus divina in se nullam habet quantitatem : sed quantitas virtutis attenditur ad extra, scilicet penes objecta et actus. Dicimus enim, quod Achilles et Hercules aequalis sunt virtutis, quando unus tot vincere potest, quot alius : et quando unus omnem actum facere potest, quem potest facere alius: et sic dicimus in divinis, quod talis aequalitas non repugnat simplicitati : quidquid enim potest Pater, potest Fihus et Spiritus sanctus, et e converso.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1