Text List

Articulus 2

Articulus 2

Cum in divinis sit similitudo et identifas, quare illa non tangit Magister sicut aequalitatem ?

ARTICULUS I. Cum in divinis sit similitudo et identifas, quare illa non tangit Magister sicut aequalitatem ?

Secundo quaeritur, Cum in divinis sit similitudo et identitas, quare Magister non tangit illa sicut tangit aequalitatem ?

1. Videtur autem, quod de identitate tangere debeat, quia dicit Philosophus, quod unum in substantia causat idem : unum autem in quantitate causat equale, et unum in qualitate causat simile : sed dicit Boetius, et habitum est supra’, quod omnia praedicamenta relata in predicationem divinam praeter relationem, mutantur in substantiam : ergo videtur, quod ea quae dicunt quantitatem virtutis, et quae dicunt qualitatem, in divinis predicant substantiam : ergo videtur, quod ex una virtute vel sapientia causatur idem, et non aequale vel simile.

2. Item, Magis sunt unum quae idem sunt, quam ea quae sunt aequalia: sed personarum in divina natura et attributis ejus maxima est unitas, ut dicit Bernardus in hbro V de Consideratione : ergo videtur, quod ipsarum sit identitas in ipsa, et non aequalitas.

3. Item, quae omnino eadem sunt, sunt aequalia, et non convertitur: ergo videtur, quod magis competat personis uniri unione identitatis, quam equalitatis.

4. Item, Tres persone proprietatibus distinguuntur, et substantia conveniunt. sed convenientia substantia facit idem : ergo videtur, quod in his quae in Littera tangit, causatur identitas, et non w# qualitas,

Utrertus quaeritur, Quare non agat hic de similitudine trium personarum, cum videatur similitudo magis proprie convenire personis, quam aqualitas ?

4. Quia quaedam sunt in divinis, ut dicit Damascenus, quae praedicant substantiam: quaedam autem quae id quod assequitur, ut justus, et bonus : cum igitur trium personarum sit una justitia, et una bonitas, erit trium personarum una similitudo : et ita determinanda est similitudo trium personarum.

2. Item, Ea quae substantiam assequuntur, habent inter se differentiam : quedam enim sunt quae quoad aliquas suas species conveniunt spiritualibus substantiis, quaedam autem corporalibus tantum conveniunt : sicut qualitas quoad dispositionem, et habitum, et naturalem potentiam et impotentiam, spiritualibus convenit proprie : quantitas autem, continua precipue cui convenit ratio magnitudinis, non convenit nisi corporalibus : ergo videtur, quod qualitas magis vicina sit divine praedicationi, quam quantitas : ergo etiam unitas qualitatis magis proprie est in divinis, quam unitas quantitatis : sed unitas qualitatis facit simile, unitas autem quantitatis causat aequale : ergo in divinis magis est determinanda similitudo personarum, quam aqualitas.

Soturio. Dicendum, quod in veritate unum in substantia facit idem, et unum in quantitate facit aequale, et unum in qualitate facit simile, sicut dicit Philosophus in V Metaphysice. Sed de eodem non erat hoc determinandum : quia idem cum eo cui est idem, non dicit distinctionem persone. Hic autem non determinatur nisi de his quae dicunt personarum distinctarum unitatem. Unde etiam supra probatum est?, quod Filius Patri nec est idem Deus, nec est alius Deus, sed bene est aequalis : quia ly idem vult habere identitatem persone, aliud autem diversitatem essentiae : cum autem in tota ista parte libri Magister determinet de distinctione personarum, non debuit tangere de identitate principali tractatu, tangit tamen hic de incidenti, qualiter una persona est in alia per identitatem essentia. Similitudo autem parum nimis dicit in divinis : quia non sequitur, ut dicit Augustinus, si aliqua duo sunt similia, quod continuo sint aequalia : sed e converso si sunt xqualia quantitate virtutis, sequitur quod sint similia, quia quantitas virtutis est etiam secundum posse eorum quae secundum suum nomen qualitatem significant, ut posse sapientie, et posse bonitatis, et hujusmodi: et ideo aequalitas maxime competit distinctioni personarum divinarum.

Ap primum ergo dicendum, quod licet in divinis quantum ad rem omnia pra- dicamenta praedicent substantiam vel re~ lationem, non tamen quoad modum significandi : quia quaedam praedicant per modum qualitatis, et quaedam per modum quantitatis virtualis. Si vero queritar, Quid subsit huic modo? hoc est expositum supra’.

Ad aliud dicendum, quod illa que sunt eadem, magis sunt unum quam equalia : tamen non ita competit identitas distinctis personis in quantum distincte sunt, sicut jam dictum est: et ideo hoe non determinatur.

Ad aliud dicendum, quod hac est falsa. quod omnino cadem sunt aequalia : quia non habent distinclionem qua exigitur ad aequalitatem : et ideo ula ratio non procedit,

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod similitudo non sufficit distinctioni personarum, sicut prius dictum est: quia licet de se habeat distinctionem similium, eo quod dicat Boetius, quod similitudo est rerum differentium eadem qualitas : non tamen dicit, quod una persona tantum habeat quantum altera, sicut exigitur in personis divinis.

Ad aliud dicendum, quod licet quantitas per se sit corporalium, tamen non sic transsumitur in divina, sed potius pro quantitate virtuali, ut ante dictum est: et ideo suum unum equat distinclas personas : unum autem qualitatis non equat unam alii : et ideo magis convenit quantitas quam qualitas : sed tantum trahitur ex illa ratione, quod qualitas transsumitur in divina in pluribus speciebus, quam quantitas. Unde dicendum et melius, quod licet quis in suis speciebus melius possit transsumi in divina, quam quantitas in suis : nihil tamen prohibet unum quod est in quantitate, magis competere quam unum qued est in qualitate : eo quod unum quantitatis equat personas, unum autem qualitatis non equat, ut prius dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2