Articulus 3
Articulus 3
Penes quid sumitur aequalitas in divinis ?
Deinde quaeritur de hoc quod divit, A, "Nullus horum alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate, etc." In his enim vult, quod aequalitas consistat.
Sed objicitur, 1. Cum sit accipere aequalitatem penes quamhibet speciem quantitatis : et ipse unum ponit quod respondet quantitati extrinsecus adjacenti, ut aeternitatem que respondet tempori : aliud autem ponit quod respondet quantitali continue secundum suas species, quae est magnitudo : tertium autem ponit quod respondet quantitati virtuali, quod est potentia : videtur, quod tliquid debeat respondere etiam loco et numero, ut esset perfecta equalitas inter eos.
2. Item, Augustinus dicit, quod in his que non mole magna sunt, idem est majus esse et melius esse : ergo videtur, quod penes id quod est magnitudo, non notetur aequalitas, sed potius similitudo : quia bonum et melius dicunt comparationem in qualitate, et non in quantitate. Si forte dicas, quod magnum et parvum sunt qualitates circa quantitatem dicte : hoe nihil est : quia penes illas qualitates non attenditur ratio aequalitatis, sed polius penes subjectum ipsarum.
3. Item, Cum Augustinus dicat, quod in divinis non est qualitas molis, sed virtutis, videtur idem magnitudo quod potentia : et sic non sunt nisi duo, in quibus attenditur aequalitas, et non tria, ut enumerat in Littera.
Sotumio. Dicendum, quod tria in quibus attenditur aequalitas, omnia dicunt quantitatem virtualem, eo qued alia quantitas simplicitati divine natura non competit, Hac autem virtus est considerata penes triplicem aimbitum, scilicet durationis, et loci, et operis : quibus tribus omne quod limitatur, limitatur, Duratione enim stante tota simul tres persone includunt presenti nunc omne tempus et evum, et quidquid est in wvo et tempore : ambitu autem loci includunt omnem locum, et quidquid est in ipso, nec acluduntur : ambitu autem potentia omnem virtulem operantem, sive secundum naturam, sive secundum proposttum liberi arbitrii, sive etiam supra naturam, nec includuntur. Cum ergo his tribus modis includat Deus omne quod est, nec includatur, in his tribus perfecta accipitur quantilas virtualis conveniens nature divine : et cum in hoc modo inclusionis conveniant tres persone, est hec quantitas unum in eis, et causans equalitatem.
Quod ut melius intelligatur, ostendamus Deum omnibus his modis omne creatum includere, et ipsum non includi, sed excedere. Dicit Anselmus, quod sicuf in nunc presenti, quod est substantia temporis, est omnis locus, et omne quod in loco est ; itain aeterno est omne tempus, et omne quod in tempore est. Constat autem, quod adhuc plus est in ipso : quia est in eo quod non habuit principium, et non habebit finem : ergo eternilas est mensura includens totum tempus, et totum e#vum eadem ratione, et excellens utrumque et quantum ad mensurata, et quantum ad durationem quantum ad mensurata quidem, quia mensurat aeternum, sicut dicit Philosophus, "Quod est aeternum aeterno, hoc est eviternum eviterno, et tempus temporali." Similiter constat, quod Deus est ubique essentialiter, potentialiter, presentialiter : ergo est in omnibus per essentiam, et per potentiam continendi et operandi, et per presentiam notitia : ergo in loco et locato. Est autem insuper in se qui in infinitum excedit omne quod est. Ergo sua magnitudo ambit omne quod est, et non includitur in omne quod est: sed adhuc remanet extra infinitus : et hoc iterum convenit omnibus personis : hac igitur est magnitudo.
Item, Omne posse non est posse nisi per suum posse et in suo, et imsuper suum posse eduxit omne esse et posse, et in se manet respectu sui infinttum ergo ctiam in virtuali potestate includit omne quod est, et non ieluditur: et hoc est quod intendebamus. Penes ergo hunc triplicem ambitum accipiuntur tria in quibus consideratur aequalitas divinarum personarum.
Ap primum ergo dicendum, quod imagnitudo respondet loco, hoc modo quo Deus suo ambitu locat, id est, continet, et salvat, et ainbit omne quod est, et non includitur illo : et non sumitur hic magnitudo ab his quae intrinsecus mensu~ rant substantiam, ut linea, superficics, et solidum : quia illa de sua ratione dicunt quantitatem molis, et ideo divinis aptari non possunt : sed locus dicit continentiam quae est nobilitatis, et ideo penes proprietatem continentiw divinis potest aptari: numerus autem in pluribus est, et ideo singulorum ad singulos penes numerum non potest attendi aequalitas, de qua hic intenditur : sed potius pencs numerum attendilur aequalitas plurium ad plures.
Ad aliud dicendtim, quod Augustinus intelligit ex consequenti, et non principaliter : quia in veritate quantitas virtualis secundum rationem differt a bonitale sua: sed ad majorem quantitatem virtutis sequitur in spiritualibus semper major bonitas : et ideo penes principale virtutis attenditur aequalitas, et non similitudo.
Ad aliud dicendum, quod magnitudo sumitur hic pro magnitudine virtutis : sed non est una ratione dicta virtus : et ideo potentia sumitur hic stricte, scilicet se- cundum quod dicit ambitum omnis ope - ris, quod potest demonstrare perfectionem potentia operantis : omne enim id potest Deus, et potest amplius: magnitudo autem refertur ad alium ambitum, qui est quasi secundum rationem locantis includentis omnia, et non inclusi in omnibus nec in aliquo.
On this page