Expositio Textus
Expositio Textus
Littera sic exponitur ; "Previa Dei gratia" quia intellectus sacre Scripture quaerit revelationem : unde, Psal. cxvm, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
"Etiam atque etiam," quia per lectionem et meditationem, vel rationem et revelationem, vel litteraliter et mystice.
SED CONTRA : 1. Jam supra dixit, quod res per signa discuntur : sed principium cognoscendi aliquid est prius illo: ergo prius de signis quam de rebus est agendum.
Solutio. Hoc esset verum si signum et res acciperentur in eodem ordine, scilicet, quod signum esset illius rei signum, de qua est locutio : sed hoc non est verum: quia res sunt fruibiles, et utibiles, fruentes et utentes, quae non per se significantur illis signis, de quibus agitur in libro quarto : et ideo objectio illa non procedit.
On this page