Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Veteris ac nove legis, etc." Doctrina istius libri quae modo dispu- tationis procedit, et ad perfectionem intellectus secundum scientiam Theologiae est ordinata, dividitur in tres partes totales : in quarum prima modo proemiali proponit ea de quibus ul subjecti partibus est haec doctrina. In secunda autem exsequitur quesita circa subjectum, et partes ipsius : ut de subjecto et passionibus ejus scientia habeatur. Quia vero materia diffuse per quatuor partes tractatur in libro, et quaedam partes ipsius occulte sunt, quaedam autem magis manifest : sicut de wternis, et de his gue erunt post finem mundi, occulte : de creatis autem magis manifeste : ideo in Epilogo in fine libri repetit ea de quibus dixit.

Secunda autem pars incipit in principio secunde Distinctionis libri primi, ibi, "Hoc itague vera et pia fide, etc." Tertia vero incipit in fine quarti libri, ibi, "Haec de pedibus."

Prima harum partium continetur in hac presenti Distinctione, et dividitur in duas partes. In prima enim parte investigat dividendo et definiendo per auctoritates Sanctorum ea de quibus tractabit ut de subjecto. Secundo, exsecuturus ea, summatim colligit, et tangit ordinem quo exsequitur : et hoc in ultimo capitulo istius Distinctionis, ibi, "Omnium igitur quae dicta sunt, etc. ."

Prima harum adhue dividitur in duas : in quarum prima per auctoritates et divisiones et distinctiones quaerit, De quo ut de subjecto sit tota Theologia ? Secundo autem tangit dubia circumstantia que determinavit, ibi, C, "Notandum vero quod idem Augustinus, etc. 2"

Prima harum adhuc subdividitur in duas, secundum quod duo exiguntur ad scientiam, scilicet, ut sciatur de quo est ut de subjecto, et ut sciatur quid queritur de illo, id est, quae passiones illius subjecti et partium ejus, sive quae proprietates ejus investigentur. Prima ha- rum continet primum capitulum, ubi Magister probat tractatum Theologia versari circa res et signa. Secunda autem incipit in secundo capitulo‘, ibi, B, "Id igitur in rebus, etc." Et hoc ideo inducitur, quia tam res quam signa communioris significationis sunt quam in hac scientia intendantur : et ideo non omnes proprietates rerum, nec omnes proprietates signorum inquiruntur hic : et ideo oportet determinare secundum quas proprietates de rebus et signis inquiratur.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus