Articulus 1
Articulus 1
Quomodo investigat subjectum Theologiae ?
1. Quoniam de subjecto oportet relinquere et supponere quia est : ergo si oportet presupponere, male facit Auctor investigando subjectum scientie istius.
2. Item, Avicenna, in primo Philosophiae dicit, quod in nulla scientia idem est subjectum, et quesitum in ea: sed, ut dicit Auctor, circa res et signa versatur speculatio Theologie : ergo res et signa non debent queri in ea : sed Auctor quaerit, ergo peccat.
Responsio est ad hoc, quod est scientiam considerare duobus modis : uno modo in comparatione ad materiam de qua est scientia, et sic proprie scientia vocatur, et non quaerit subjectum suum, sed supponit : alio modo prout est doctrina quae faciliori modo discendi procedere habet, ut dicit Philosophus, et sic quaedam scientie investigant sua sub- jecta : precipue quando sunt occulte, ut in scientiis altis, quarum altissima est Theologia : et per hoc patet solutio ad utrumque.
In primo igitur capitulo Magister tangit quinque : quorum primum est proba- ° tio subjecti, per ductivum in illud quod est gratia Dei previa. Secundum autem est probatio ipsius per auctoritatem, ibi, "Ut enim egregius Doctor Augustinus, etc." Tertium est exemplatio rerum et signorum, ibi, "Proprie autem hic, etc." Quartum, conclusio ad alterum, quod scilicet quilibet advertit hance esse formam Scripture, ibi, "Cumque his - intenderit, etc." Quintum et ultimum est de ordine procedendi in partibus, ibi, "De his igitur nobis, etc." Littera patet ex diffinitione.
On this page