Articulus 2
Articulus 2
Quid sit subjectum Theologiae ?
Et queruntur quatuor : quorum priium est, quid sit Theologia subjectum ? Secundum, Utrum ipsa sit scientia una, vel plures ? Tertium, Utrum sit speculativa, vel practica? Quartum de modis expositionum, et probationum ejus.
Circa primum sic proceditur : 1. Augustinus hic dicit, quod versatur circa res et signa’: et circa quae versatur scientia, inquirendo passiones et differentias, haec sunt subjecta ipsius : ergo res et signa sunt subjectum Theologiz.
2. Sup contra : Dicit Magister Hugo, in libro primo de Sacramentis, quod opera restaurationis sunt materia sacre Scripture : opera autem conditionis materia aliarum scientiarum : non omnes autem res pertinent ad opera restaurationis : ergo res universaliter non sunt subjectum, vel pars subjecti hujus scientie.
3. Praeterea, Theologia dicitur a @ed¢ quod est Deus, et dsyo;, sermo : ergo ipsa est primo de Deo : et sermo scientie est de suo subjecto : ergo videtur quod ipsa sit scientia, de Deo ut de subjecto.
4. Item, Scientia differunt nobilitate secundum differentiam et nobilitatem subjectorum, ut dicit Priscianus : cum ergo Theologia sit scientia nobilissima, ipsa erit nobilissimi subjecti : et hoc non est nisi Deus: ergo Deus est subjectum ejus.
5. Sed adhuc, Videtur quod litterale et spirituale sunt subjectum, eo quod illa universaliter in ea tractantur : hoc autem est subjectum circa quod versatur scientia universaliter : ergo litterale et spirituale sunt subjectum Theologie.
Solutio. Dicendum, quod subjectum scientie dicitur multipliciter, scilicet generaliter, et specialiter. Generaliter sic ut omne illud dicatur subjectum esse vel pars subjecti, de quo tractatur in scientia: et sic verum est quod dicit Augustinus, quod res et signa sunt subjectum : non tamen absolute in eo quod res, nec absolute in eo quod signa : sed in quantum faciunt aliquo modo ad beatitudinis participationem : et hoc notat Augustinus cum infra subdit, dicens : "Id vero inrebus considerandum est, quod res alia sunt quibus fruendum est, etc." Ac sidicat: Theologia non speculatur res in quantum res sunt absolute, sed prout ordinantur ad perfectionem beatitudinis et fruitionis, ad quas queedam or- dinantur ut beatificantes, quaedam autem ut adjuvantes et disponentes ad beatitudinem sicut utilia. Similiter dicendum est de signis, quod non considerantur in general. acceptione signorum, sed prout demonstrant non continendo, vel demonstrant continendo gratiam, quae est propria dispositio ad beatitudinem.
Alio modo dicitur subjectum specialiter, circa quod negotiatur scientia probando de ipso proprietates quae passtones dicuntur, et differentias per principia, scilicet propria : et sic quidam antiqui dixerunt, quod credibile generaliter acceptum est subjectum Theologie. Voco autem credibile generaliter acceptum, preambulum articulo, sicut Deum esse veracem, Deum esse, sacram Scripturam a Spiritu sancto esse factam, Scripturam non posse excidere, et hujusmodi. Et similiter articulos qui secundum divisionem eorum qui ediderunt Credo in Deum, sunt duodecim : secundum autem divisionem aliam, quae est secundum res credendas in Credo in unum Deum, positas, sunt quatuordecim. Et etiam illud quod sequitur ad illa duo ex parte boporum morum, ut fornicationem esse mortale, et hujusmods : de istis enim probatur omne quod probatur in sacra Scriptura. Speciale autem dicitur subjectum, id quod. est dignius inter considerata in scientia, et sic subjectum hujus scientia Deus est, a quo denominatur : non autem absolute tantum est subjectum, sed secundum quod ipse est Alpha et Omega, principium et finis': quia sic ea quae sunt in ipso, considerantur in ysta scientia, tamquam principia ab ipso, que representant indicia sui factoris : sicut dicit Augustinus, quod omnia clamant: "Ipse fecit nos, et non ipsi nos." Secundum autem quod ipse est finis, sic considerantur propter ipsum ordinata ad finem illum, ut dispositiones ordinantes, sicut virtutes, dona, sacramenta, et hujusmodi.
Dicendum ergo ad primum, quod Augustinus tangit subjectum secundum generalem acceptionem ipsius,ut dictum est.
Ab autup dicendum, quod opera restaurationis large sumuntur ab Hugone, secundum quod restaurationem attingunt quocumque modo, scilicet, ut restaurantia effective, sicut Deus Trinitas : sive per modum mediatoris, sicut Verbum inearnatum et passum ; sive per modum disponentium, sicut differentie gratiarum : sive per modum ostendentium, sicut signa veteris et nove legis.
On this page