Text List

Articulus 3

Articulus 3

An Theologia sit una scientia, vel plures ?

ARTICULUS III. An Theologia sit una scientia, vel plures ?

Secundo quaeritur, Utrum ipsa sit scientia una? Et videtur, quod non: quia

1. Dicit Philosophus, quod scientia est una, quae est unius generis subjecti ‘ : sed res et signa non sunt unius generis subjecti : ergo non est de eis scientia una.

2. Item, Agitur in hae scientia de vita Patriarcharum, de statu Angelorum, de creatione universitatis rerum, et de moralibus, et de divinis, quae a Philosophis in diversis scientiis tractantur : ergo videtur, quod haec scientia non sit scientia una.

3. Praeterea, Dicit Philosophus, quod est scientia una, quae speculatur ens in quantum ens, et ea quae sunt entis in quantum ens est: et haec non est una scientiarum particuliarum, sed est scientia universalis : igitur cum res et ens convertantur, scientia considerans res in quantum res, et ea quae sunt rei, non erit una scientia particularis, sed universalis. Inde sic : Scientia universalis licet non unialur genere uno, unilur tamen proportione ad unum, sicut prima Philosophia quae considerat partes entis, secundum quod per analogiam respiciunt substantiam : ergo videtur quod sic debeat facere ista scientia : sed patet quod sic ad unum non possunt reduci que queruntur et tractantur in ea: ergo videtur, quod nec genere, nec proportione sit una : ita nullo modo una est.

Solutio. Dicendum est, quod hac scientia una est proportione non ad unum quod subjectum sit aliorum, sicut substantia subjectum est accidentium : sed proportione ad unum quod est finis beatificans : quia sic beatificabile considerabitur ut participans illud, et dispositiones beatificantes ut removentes a contrario : et res hujus mundi ut adjuvantes et adminiculantes : ut plane patet in Litéera ex auctoritatibus Augustini.

Ap primum dicendum, quod licet tractata in hac scientia non sint unum supposito et subjecto, sunttamen unum in ratione proportionis dicta.

Ap aLiup dicendum, quod res create in mundo, et vita Patriarcharum, et hujusmodi, non considerantur in hac scientia secundum se, sed secundum rationem determinatam : si enim consideraret haec scientia elementa mundi et elementata, deberet inquirere de principiis actionum et passionum ipsorum, et cateras proprietates quae inquiruntur in naturali Philosophia, Sed aecipil ea prout in usum veniunt ejus qui ad beatitudinem progreditur : in usum, dico, secundum intellectum meum im cogitando per ipsa Creatorem, vel secundum opus in adjuvando ad beatitudinem, secundum quod dicilur in Cantic. n, 6: Leva ejus sub capite meo, etc. Similiter actus Patrum accipit non ut actus particulares, quia sic non est de ipsis scientia : sed ut exempla quaedam quae habent vim principrorum in mortbus, vel fide : scientia enim quae est ut boni fiamus, proprius est ille modus qui est per exempla, eo quod ipsasunt operibus magis apta quam universalia : et sic patet qualiter omnes actus Patrum in rationem unam utilem incidunt, et hoc modo sunt de scientia ista.

Ad aliud dicendum, quod ista scientia non est universalis universalitate entis, vel subjecti, sicut prima Philosophia : quia non accipit res in quantuin sunt res, sed potius (sicut supra habitum est ex auctoritate Augustini) ubi determinat quid in rebus considerat tractatus hujus scientiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3