Articulus 4
Articulus 4
An Theologia sit scientia speculativa, vel practica?
Tertio quaeritur, Utrum ipsa sit scientia speculativa, vel practica? Et videtur, quod non sit practica : quia
4. Sic dicit Philosophus, Practice omnes queruntur alters gratia, quia propter opus : et ideo nulla carum digna est vocari nomine sapientie liber : sed hec scientia dignissima est : ergo non est quesita propter aliud, et vocatur principaliter nomine sapientia, et inter omnes ipsa liberrima est : ergo ipsa non est practica.
2. Item, Perfectum in scientia, et imperfectum non differunt genere : sed perfectio hujus scientie est contemplatio
Dei in patria : ergo scientia quae est in via, licet imperfectrus, est ad idem : contemplatio autem veritatis, pracipue prime veritatis et summa, est perfectio intellectus speculaivi : ergo videtur, quod ista scicntia sit speculativa.
SED CONTRA: 3. Vita Patrum, prophetia, et Evangelia, et lex, et epistola, et omnia sigillatim quae sunt in ea, sunt pracepta tendentia in observationem mandatorum m opere : ergo erit moralis, vel illi subalternata.
4. Item, Jacob. 1, 25: Qui perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operts, hie beatus in facto suo erit : ergo videtur, quod sit ad opus, et non ad speculationem.
Solutio Dicendum, quod ista scientia ex fine determinanda est : finis aulem dicitur, ad Titum, 1, 1 et 2, ub: dicitur : Paulus, servus Dei, apostolus autem Jesu Christi, secundum agnitionem veritatis quae secundum pretatem est, in spem vite aeterne. Et ibi dicit Glossa, secundum pietatem, id est, Christi religionem. Et hoc ideo dicit, quia est veritas in hberalibus artibus, sed quae mbhil pertinet ad Christianam religionem, Veritatis autem quae secundum pietatem est, sunt duo : unum scilicet secundum pietatem cultus Dei in se et in membris, ad quod pertinent omnia promoventia cultum illum. Alterum autem est finis imtentionis, et hic est conjungi iteilectu et affectu et substantia cum eo quod colitur prout est finis beatificans : et ideo ista scientia proprie est affectiva, id est, veritatis qua non sequestratur a ratione bom, et ideo perficit et intellectum et allectum. Talis autem finis in rebus crealis non invenitur : et ideo Philosophi non tractaverunt hujusmodi scientiam : sed diviserunt unam ad verum quod est im rebus, aliam autem ad bonum quod est in Ipsis
Ap primum ergo quod objicitur, dicendum quod ista scientia principalissime dicitur sapientia, eo quod ipsa est de altissimis, et altissimo modo : quia de Neo per principia fidei : aliae autem scientie quae a Philosophis sunt invente, etsi sapientie dicantur, quia sunt de allis, non tamen sunt altissimo modo, sed potius per principia quae sub ratione sunt. Sic dico etiam, quod ipsa vel sola libera est, vel aliisliberior : dicitur enim scientia libera(sicut dicitur Philosophus) ut homo liber, scilicet, quia gratia sui, et non propter alterum est : et hoc est propter scitum quod quaeritur in illa, quod propter se desideratum est : hoc autem precipue Deus est, quem omnes scire scientia beatificante desiderant: et ideo libera est, quia hoc scitum non quaeritur propter aliud, sed propter se,
Ad id quod ulterius objicitur, dicendum quod non quaeritur cognitio ad veritatem per intellectum tantum, sed per allectum et substantiam : et ideo non vst intellectiva, sed affectiva: quia inlellectus ordinatur ad affectum ut ad linem.
Ad aliud quod contra objicitur, dicendum est quod finis doctrine illius determinatur ab Apostolo, ad Titum, 1, 9, ubi dicitur: Amplectentem eum, qui secundum doetrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Finis autem scientia duplex est, scilicet ultimus, et ordinatus ad illum Qui a quibusdam finis vocatur ultimus, veritas est affectiva beatificans: finis autem citra illum est, ut boni fiamus. Nec tamen sequitur quod ipsa sit moralis Philosophia, vel illi subalternata : moralis non sl, quia mores non sunt ultimus finis in ea, ut habitam est: subalternata non est, quia scientia subalternata accipit principia et causas subalternantis : sed ista scientia non accipit ab aliqua, sed propria habet principia fidei et proprias causas secundum intentionem meriti, et ideo non accipit ab aliis, sed alie famulantur ei.
On this page