Articulus 5
Articulus 5
De modis exponendi sacram Scripturam.
Et objicitur sic: Omnis scientia distincta ab aliis proprium habet habitum regentem et proprium instrumentum, quibus procedit ad usum et ad opus, sicut rationalis Philosophia opinionem, et syllogismum, vel argumentum: haecscientia distincta est ab aliis: ergo proprium habet habitum regentem in ea, et instrumentum.
Quod concepimus, dicentes quod habitus ejus lumen fidei est : instrumentum autem duplex secundum duplicem finem doctrine et artis, qui duplex finis promissus est in auctoritate Apostoli, scilicet, exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere.
Et quoad exhortationem habet quadruplicem expositionem, scilicet historialem, allegoricam, moralem, et anagogicam:; quorum modorum numerus dupliciter potest accipi, scilicet quoad exponentem, et quoad exposita.
Quoad exponentem sic : Primo occurrit sensus ostendens historiam, et ideo historicus sensus est in intellectu secundum quod reflectitur ad sensum. Circumstant autem adhuc tria intellectum, scilicet habitus illuminans qui est fides, ei sic in ipso est allegoricus sensus qui edificat fidem, sicut dicit Gregorius. Circumstat etiam ipsum intellectus practicus, et sic in ipso per reflexionem ad praxim sive opus, est sensus moralis. Tertium quod circumstat ipsum, est finis beatificans, et sic in ipso per conversionem ad ipsum, est sensus anagogicus. Cum autem non plura circumstent intellectum, non sunt plures sensus Scripture.
Penes exposita numerus iste accipitur sic: Scriptura potest atlendi penes intentum a scribente, vel penes intentum a Spiritu inspirante et illuminante. Si primo modo, sic est sensus historicus : si secundo modo, intentum a Spiritu, aut est respectu vie, aut respectu patria : si respectu vie, aut secundum verum fidei, et sic est sensus allegoricus : aut secundum bonum operum, et sic est moralis : si autem est intentum respectu patria, tunc est anayogicus.
In quantum autem finis est, scilicet contradicentes revincere, habet alium modum. Contradicens enim non revincitur nisi duobus, scilicet probatione veritatis, et manifestatione erroris. Hoc autem non fit nisi per argumentationem congruam a ratione auctoritatis, vel na~ turalis rationis, vel similitudinis congrue sumptam : et sic hoc modo argumentatio talis ert instrumentum eyus, et (ut patet in procemio) iste modus est scientive istrus libri, alu autem modi sunt observati in Biblia.
On this page