Articulus 7
Articulus 7
An Sacramenta veteris legis conferebant gratiam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, quod "Horum, scilicet signorum, aligua sunt, quorum omnis usus est in significando, non in justificando, etc." Ex hoc enim videtur, quod sacramenta veteris legis graliam conferebant.
1. Etenim, Apostolus, ad Galat. im, 2, de Patribus legis dicit: Qui fecerit ea, vivet in illis : sed vita non est nisi per gratiam : ergo opera sacramentorum veteris legis gratiam conferebant.
2. Item, Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, in octava parte primi libri, dicit sic: Ex quo homo a statu prime incorruptionis lapsus, in corpore per mortalitatem, et in anima per iniquitatem wgrotare ceepit, continuo Deus reparando homini in sacramentis suis medicinam preparavit: sed non preparavit tunc nisi per sacramenta veteris lcgis: ergo ipsa erant medicima, et non nisi per gratiam : ergo, etc.
SED CONTRA: 1. Apostolus, ad Galat. m, 24: S7 data esset lex quae posset justificare’, vere ex lege esset justitia : sed per legem non est justitia: ergo lex ex suis sacra-~ mentis legalibus justificare non potuit.
2. Item, Ad Hebr. 1x, 410, dicitur, quod fuerunt justitie carnis usque ad tempus correctionis imposite?: ergo ‘non fuerunt justitie spiritus.
Prarerea quaeritur ulterius, Quare dicit Magister, ut aliqua sacramenta legalia, tamquam aliqua contulerant gratiam, et aliqua non?
Et dicitur communiter, quod hoc dicit propter circumcisionem quae gratiam conferebat, sicut dicunt Beda et Gregurius, sic: "Idem salutifere curationis auxilium circumcisio in lege contra vulnus originalis peceati prebebat, quod baptismus revelate tempore gratie facere consuevit, excepto quod januam regni ceelestis non aperuit."
SED CONTRA : 1 Sacramentum non causat nisi per modum per quem signat: sed circumci- sio non signat nisi per ablationem: ergo non causat nisi id quod aufertur: sed non aufertur gratia, sed peccatum: ergo non causabat gratia collalionem.
2. Item, Ablatio in parte non est signum ablationis in toto: sed in cireumcisione pars tantum aulerebatur : ergo non causabat ablationem ejus quod totum aufertur, sed ablationem ejus quod auferebatur in parte : sed hoc est pena concupiscenti, et non peccatum : quia peccatum in toto, pronitas autem in parte auferebatur : ergo circumcisio non causabat nisi pronitatis concupiscentie diminutionem,et non ablationem peccatiSoruno. Dicendum, quod triplex erat diferentia sacramentorum veteris et nove legis: quarum prima et principalis sumitur ex parte sacramenti qua causat 1d quod designat. Illa enim tantum significabant gratiam : nostra autem significant, et causant. Secunda est secundum Hiugonem de sancto Victore, que sumitur ex parte modi significandi, scilicet, quod illa significabant nostra sacramenta, et ita erant signa signorum : nostra autem significant gratiam, et sunt signa rerum. Tertia est, quod illis (ut dicit Hugo) ambuebantur antiqui justi, qui januam regni ceelestis non intraverunt : nostris autem imbuuntur injusti, aut qui volunt injustitiam deponere, et januam regni ceelestis aperuerunt. Unde Magister verum dicit.
Ad idp quod contra objicitur, dicendum quod Apostolus, ad Galatas, 1, 12, loquitur de decalogo, et non de operibus sacramentorum. Vel dicatur (sicut antiqui Magistri dixerunt et bene) quod est operantis opus, et quod est operatio ipsa, et haecattenditur secundum radicem a qua egredilur, quae in antiquis sanctis fuit charitas Dei instituentis sacramenta, et obedientia legis, et quoad hoc conferebant vitam.i st autem opus operatum sicut immolatus hireus vel vitulus, et hoc nihil conferebat : in sacramentis autem novie legis utrumque confert.
Ad aliud dicendum, quod est praeparatio secundum rationem significand:, et hane Deus fecit ab initio mundi ex quo peccavit homo, et m lege nature, et Moysi. Est etiam praparatio medicine secundum rationem causandi, et hane non exhibmt usque ad Novi Testaments inceptionem
Ap iw quod ulterius objicitur de circumcisione, dicendum quod sicut probat objectio, cireumcisio non delevit peccatum nist indirecle. Quod qualiter fuerit sic patet : Culpa originalis et ille reatus qui est carentia visionis Dei, annexa fuerunt, et similiter his annexuin est incendium fomitis : et si direcle deberet tolli peccatum, oporterct quod aliquid per se tolleret peccatum, ct per consequens imeendiuin fomitis diminueret : nune autem circumcisio persone diminutt incendium quod in parte tollitur : sed quia hoc diminui non pottest nisi tollatur reatus carentie et culpa, que non possunt in parte sed in toto tolli: ideo per consequens circumcisio aufert culpam. Et hoc est quod dixerunt antiqui Magistri, quod circumcisio non per se, sed per meritum fidei delevit culpam : et hoc non directe signilicabat, sed indirecte, significatum suum ponendo super id quod posterus est secundum naturam in deletione peccati. Quia vero homo non potest esse in statu medio inter culpam, et gratiam : ideo deletionem culpx sequitur collatio gratia, et sic indirecte per accidens conferebat gratiam, et propler hoc excipitur a Magistro ab alus sacramentis veleris legis, quae nullo modo secundum se gratiam conferebant : non ideo quod sit ex lege circumcisio, sed ex patribus.
On this page