Expositio Textus
Expositio Textus
Littera partis hujus sic exponitur : "Pervenire," per fidem et spem. "a Eisque inherere," per charitatem.
"Si tamen res dict debet." Hoc ideo contingit, quia hujusmodi nomina secundum quod cadunt in nostrum intellectum, significant creata vel modos creaturarum qui non conveniunt Deo, sicut (dicit hic) ipsum quod dico, res a reor reris, trahit significationem, et ita videtur dicere quandoque ens in opinione : et haec Deo non conveniunt.
"Si tamen et causam," quia causa est quam de necessitate sequitur aliquid, el Deus non causat aliquid de necessitate, Item: quia causa proportionata est causato : Deus autem nulli suo causato proportionatur.
"Non possunt invenirt nomen, etc." Hujus causam reddit Anselmus in Alonologio, dicens, quod "licet summa essentia nominetur ex onimibus quae me~ lus est esse quam non esse, tamen si ista nomina accipiantur secundum quod sonant apud nos, secundum rationes nominum non conveniunt Deo, heet secundum rem ipsam per prius conveniant Deo quam creaturae :" sicut cum dicitur, substantia, secundum nomen sonat apud nos quod est subjectum accidentibus, et sic non conventt Deo Simuliter essentia apud nos est quae facil esse in composito, et sic Ucrum non convent Deo. Et idem dicit Dionysius, quod "alfirmationes im Deo sunt incompaclie, negationes autem sunt vere."
On this page