Articulus 8
Articulus 8
An res bene dividantur in fruibiles, et utibiles ?
In hac parte Magister determinat quid in rebus querendum est, eo quod res secundum sui generalitatem in eo quod res non quaeritur hic: et pomt divisionem rerum secundum quod veniunt in hane speculationem, scilicet, quod sunt fruibiles, vel utibiles, vel fruentes et utentes.
Et hanc divisionem manifestat quatuor modis, scilicet, ab effectu, cum dicit : "Ile quibus fruendum est, etc." Secundo, ab actu qui est fruentis super fruibile, et ulentis super utibile, ibi, "Frui autem, etc." Tertio, a suppositis, bi, "Res igitur quibus fruendum est, etc." Quarto, a proprictate, ibi, "dn eadem in omnibus rebus, etc." Et per haecpatet sententia hujus partis.
Incidit autem dubium super divisionem primam quam ponit dicens, quod rerum "alie sunt quibus fruendum est,"
1. In omni divisione divisum simphcius est dividentibus, et est per participationem in unoquoque illorum : igitur et haecres divisa simplicior est rebus, et per participationcin est in ipsis. Quod si detur, Contra : Res fruibilis Deus est : ergo Deus aliquid simplicius se participat, et sic erit composilus.
2. Item, In omni divisione divisum commune est dividentibus : dirvidentia autem sunt Creator et creatura : ergo aliquid est univocum Creatori et creature, qued falsum est Proz,ario constat ex co quod haecdivisio non est aequivoci in significationes . quia non permitteretur divisum pluraliter, sicut non dicimus ; Canum alius latrabilis, alius cceleste sidus, etc.
3. Item, Non est accidentis divisio, cum partes substantiales sint diviso : res enim non accidentaliter praedicantur de fruibilibus et utibilibus.
Solutio. Dicendum, quod Creatori et creature nihil est commune univoce : nec etiam per analogiam talem, quod idem participetur per prius et posterius a Creatore et creatura : quia Creator nihil habet per participationem, sed per essentiam et substantiam. Sed est ibi communitas proportionis ad unum, quod substantialiter primo convenit Creatori : ab illo autem, et posterius sub illo, et ad illud convenit creature : sicut vita, sapientia, et bonum conveniunt Creatori, et creature.
On this page