Articulus 9
Articulus 9
An beatitudine sit fruendum ?
1. Beatitudo enim nos beatos facit : ergo beatitudine est fruendum. Si forte dicatur, sicut communiter solvitur, quod cum dicit Augustinus, quod "res quibus fruendum est, nos beatos faciunt," intelligitur effective : beatitudo autem facit beatos formaliter : sicut albedo facit album formaliter, et pictor facit album effective : et ideo beatitudine non est fruendum : quia non facit nos beatos effective. Si, inquam, sic dicatur, Contra : Beatitudo est post quod non desideratur aliud. Prosatio : Beatitudo (ut dicit Boetius) est status omnium bonorum aggregatione perfectus : ergo post beatitudinem non remanet aliquid aliud desiderabilium : sed ultimum est id quo fruimur, quia hoc quietat desiderium : ergo beatitudine fruimur.
2. Praeterea, omnia utibilia referenda sunt ad beatitudinem, ut dicit Augustinus : ergo beatitudo non refertur ad aliud : ergo beatitudine fruimur : quia illo fruimur, quod propter se et non propter aliud appetimus.
3. Praeterea, Aut beatitudo refertur ad aliud, aut non: si sic, Contra : Quidquid refertur ad aliud, hoc est extra ipsum ad quod refertur : beatitudo refertur ad aliud : ergo aliquid bonorum est extra beatitudinem relatam : ergo non est status omnium bonorum aggregatione perfectus, quod falsum est. Si autem non refertur ad aliquid : ergo inheremus ei propter se : ergo non nisi amore: ergo fruimur beatitudine : quia illo fruimur, cui amore propter se inheremus.
Sotvtio. Dicendum, quod duplex est beatitudo, scilicet, creates quae conficitur ex bonis gratia transeuntis in gloriam, et hac est perfectio formalis beatorum, elevans eos ad hoc quod immediate possint conjungi Deo. Alia autem beatitudo est increata, et haec est beatitudo substantialis, et duobus modis considerata, scilicet ut participata a Sanctis, et sic est Deus ut summum bonum in Sanctis et beatis : vel ut in se, et sic est beatitudo ut in objecto beatitudinis. Dico ergo, quod beatitudine increata utroque modo fruimur : sed beatitudine creata utimur cum gustu gaudii fruitionis, quia illa unit nos fruibili. Concedimus autem solutionem communem, quod beatitudo creata formaliter nos beatificat, increata autem effective ut in objecto, et ut parti- cipata per substantiam ipsius summi boni.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod post beatitudinem formalem aliud desideratur : quia bonum increatum est beatificans, ut dictum est. Et ad definitivam Boetii dicendum est, quod intelligitur de beatitudine increata participata : quia alias non erunt in ea omnia bona, cum maximum bonorum deesset sine quo nihil est bonum.
On this page