Articulus 10
Articulus 10
An creaturae juvent hominem ad beatitudinem ?
1. Contra enim videtur esse quod dicitur, Sapient. xiv, 41 : Creature Dei in odium facte sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium ergo videtur, quod magis impediant a beatitudine quam promoveant.
Solutio. Vis est in hoc quod dicit, tendentes : innuit enim, quod non tendentes non juvantur. Vel melius dicatur, quod omnis creatura in quantum indicium ostendit Creatoris et usum exhibet, adjuvat ad beatitudinem, sed in quantum corruptus affectus est circa eam ejus qui debet uti, impedit et retrahit, et hoc est per accidens. Et nota, quod tribus modis promovet, scilicet ostendendo viam per vestigium, et hoc est generale omni creature : aut juvando naturam ad necessitatem et solatium, sicut cibi, vestes, et hujusmodi : aut tertio, reducendo hominem in cognitionem suae infirmitatis et miserie, sicut faciunt illa quae exercitant hominem.
On this page