Articulus 11
Articulus 11
An homines medii sint inter res utibiles, et fruibiles ?
Contra : 1. Infra dicit, quod utimur hominibus quos diligimus, et etiam Angelis : ergo homines et Angeli continentur sub utibilibus : non igitur faciunt tertium membrum in divisione.
2. Item, Omne quod est, aut est finis, aut ad finem : sed sicut differunt finis, et id quod est ad finem, sic differunt utibile, et fruibile : ergo omne quod est, aut est utibile, aut fruibile : et sic peccat tertium membrum apponendo.
3. Praeterea, quaeritur ulterius de hoc quod dicit : "Inter utrasgue constituli, etc." Ex hoc enim videtur, quod utibilia sunt sub homine, et fruibilia super eum. Sed contra : Augustinus in libro de libero arbitrio : "Virtutes sine quibus recte vivi non potest, et quibus recte vivilur, maxima bona sunt : potenti autem anime sine quibus recte vivi non potest, et quibus non de necessitate vivitur recte, media bona sunt : species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivitur, minima bona sunt :" ergo videtur homo non esse in mediis bonis.
4. Praeterea, Virtutibus utimur, ut infra dicet : et tamen Augustinus dicit ip~ sas magna bona esse.
5. Item, Majus bonum est quo bene vivilur et nemo male utitur, quam quo quis male uti potest : sed virtutibus nemo male utitur, ut habetur per Augustinum, in hujus voluminis secundo, distinct. 28 : ergo virtutes majus bonum sunt quam homo.
6. Praeterea, Hoc est medium quod conjungit extrema : sed extrema sunt heatificans et beatificabile : ergo illud quod conjungit ea est medium : sed utibile conjungit ea : ergo ipsum est medium : non ergo nos medium sumus inter utibilia, et fruibilia.
Sororio. Dicendum, quod divisio ista datur penes ca quae exiguntur ad progressum rationalis creature in Deum : exiguntur autem tria, scilicet progrediens, et via, et terminus. Progrediens est homo, via vero utibile, et terminus fruibile.
Ap 1 ergo quod primo contra objicitur, dicendum quod secundum largam acceptionem utibilis, homo et Angelus sub utibili continentur : sed nihilominus habent et aliam relationem ad viam in fruibile, scilicet ut utentes et fruentes, et secundum hoc quod addunt super utibile homo et Angelus, sic constituunt tertium membrum in divisione.
Ad aliud dicendum, quod utibile in acceptione passiva consideratum, non dicit utentem, et sic non supponit omne id quod est ad finem, sed tantum id quod est ut via ad finem, et non id quod est ut progrediens in illa : et ideo finis, et illud quod est ad finem, non omnino se habent sicut utibile et fruibile, nisi utibile valde large accipiatur prout comprehendit utentem qui est ad finem ut progrediens, et utibile quod est ad finem ut via.
Ad aliud dicendum, quod bonum aliter et aliter accipitur ab Augustino, in libro de libero arbitrio, et hic. lbi enim attenditur comparatio boni secundum ordinem cause ad faciendam certitudinem in vita et opere : unde majus bonum est quod se habet ut causa immediata et perfecta ad bonam vilam, sicut virtus, quam id quod se habet ut causa insufficiens et remota, sicut sunt potentic rationalis anime, voluntas, et intellectus, et aliz, sine quibus quidem non est vita recta, et tamen non faciunt eam. Species autem corporum, ut pulchritudo, sanitas, et hujusmodi, non habent nisi modicam causam per accidens et occasionaliter ad illam. Hic autem attenditur comparatio inter progressum ad beatitudinem, et ea quae perficiunt illam : et ideo maximum est beatificans : medium autem ulud quod beatitudinem participat : minimum autem quod non participat, et tamen juvat ad participationem ipsius. Et non est inconveniens diversas esse comparationes secundum diversas rationes bonorum.
Ad aliud dicendum, quod virtutes maxima bona sunt formata secundum perfectionem vite : sed minora sunt in ordine ad beatitudinis participationem, quam natura rationalis quae participat eam secundum vitam et gustum. Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad ultimum dicendum, quod virtus est medium, et natura rationalis est medium diversis respectibus : virtus enim est media ut dispositio jungens, et similiter beatitudo creata. Rationalis autem natura est media per participationem utriusque extremorum. Ipsa enim participat usum utibilis, et fructum beatuficantis, et sic loquitur hic Augustinus.
On this page