Text List

Articulus 12

Articulus 12

An diffinitio prima verbi frui sit bona ?

ARTICULUS XII. An diffinitio prima verbi frui sit bona ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Frui est amore alicui rei inherere propter seipsam, etc." Per hoc enim quod dicit, "amore," videtur fruit esse actus virtutis motivae.

Sed contra : 1. Fruit est altissimus actus patrie se~ cundum quem homo inheret Deo : ergo erit altissime potentia : haec autem est intellectiva : ergo videtur quod frui sit actus intelligenti# vel intellectus.

2. Preeterea, Non fit motus in motiva nisi prius fiat apprehensio intellectiva : ergo non fit inhasio (qui motus esi) nisi prius concipiatur per intellectum ergo conceptio fruibilis per prius convenit intellectui quam voluntati : ergo magis debet diffiniri per habitum intellectus quam voluntatis.

3, Videtur autem e contra, quod non sit actus alicujus virtutis : actus enim potentiarum proprii denominantur ab ipsis, ut a viso videre, ab intelleetu intelligere : frui autem non est denominatum ab aliqua potentiarum simpliciter : ergo videtur quod non sit actus alicujus virlutis singulariter.

4, Si propter hoc dicatur, quod sit actus compositus ex actibus plurium virium. Conrra : Sicut se habet potentia ad polentiam, sic aclus ad actum : sed potentia non componitur cum potentia ad perficiendum tertium : ergo nec actus cum actu; ergo frui non est actus compositus, nec etiam simplex, ut prius probatum est : ergo non est actus alicujus virtutis anime.

5. Item, Si esset actus compositus, tunc per habitus plurium potentiarum deberct diffiniri: sed non diffinitur nisi per habitum unius virtutis, scilicet amorem: ergo videtur quod non sit actus compositus virtum aliquarum.

Unrerivs quaeritur : 1. Quare diffinitur per amorem : sunt enim tria pertinentia ad perfectionem inhesionis, scilicet visio per fidem, comprehensio per spem, et inhesio per amorem ; ergo deberet frei per omnia illa diffiniri.

2. Praeterea, Omne peccatum separal a Deo : ergo per oppositum omnis virtus conjungit Deo : ergo qualibet virtute inheremus Deo, et non tantum amore.

Unrerius quaeritur de hoc quod dicit : "Alicut rei." Per hoc enim videtur significare, quod alii quam Deo possumus inherere amore propter se.

SED CONTRA 1. Non fruimur proprie et perfecte et propter se, nisi Deo, ut infra dicetur : res autem diffinitur ab eo quod per se et proprie et perfecte convenit ei : ergo frui non debet diffiniri per inharere alicui rei in genere, sed Deo.

2. Praeterea, Nihil natum est quietare desiderium nisi Deus solus. Unde Augustinus in primo Confessionum : "Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te." Inhesio autem fruitionis in toto quietat desiderium ; ergo non debet diffinin per rem quamcumgque, sed per Deum tantum.

Sed contra :' Augustinus : "Omnis humana perversitas est frui utendis, et uti fruendis :" ergo contingit etiam frui aliis, non ergo solo Deo,

Utrerics etiam quaeritur de hoc quod dicit : "Propter seipsam."

1. Cui enim inheremus propter amorem, non inheremus propter seipsum sed fruibili inheremus propter amorem : ergo non propter seipsum.

2. Praeterea, Quidam objiciunt sic : Frui est amore inherere, etc. sed amor est creatura ergo inheremus creature.

3. Praeterea, Qualibet creatura in infinitum distat a Creatore : ergo id quod conjungit nos per inhesionem, seilicet amor, infinite est distantie ad ipsum : sed non potest esse, quia id quod duo conjungit, debet atlingere conjunctorum

4. Hem, Frui, secundum Augustinum, est amore alicul rei inherere propter seipsam : sed amor ipse diligitur propter seipsum : ergo amure inhwremus amori propter seipsum : et de illo amore ea dem est ratio : ergo hoc ibit im infinitum.

Socurio. Dicendum ad primum, quod frui_ est actus affectus sequentis actum intellectus secundum quod hujusmodi, el non actus affectus simpliciter. Et voco allectum voluntalem, et hac est vis altissima anime : quia in illa ut in completivo perficitur gaudium ejus, et quietatur totus affectus. Frui etiam non accipitur ut tantum in speculatione remaneat : quia speculatio de se non ponit inhesionem, sed potest esse per distantiam rei a speculante : sed fructus ponit unionem et gustum dulcedinis substantialis intimius in rei complexione et natura fundate : et ideo licet intellectus sit in alliori parte anime, non tamen solus est ibi, sed ctiam voluntas et perfectio inhesionis in fructu est penes actum voluntatis.

Ad aliud dicendum, quod habitualiter vel actualiter secundum naturam intellectus prius concipit et contemplatur : tamen penes concipere illud non est perfectio inhesionis et gaudii, sed penes actum voluntatis : et ideo per habitum voluntatis diffinitur frui, quia etiam actus voluntatis complet ipsum.

Ad aliud dicendum, quod actus potentiacum duplices sunt : quidam enim sunt ipsarum secundum ipsas, id est, secundum quod referuntur ad sua objecla absolute, et uli denominantur ab ipsis, sicut videre, intelligere, velle : quidam autem sunt in eis secundum quod una ordinatur ad aliam, et tunc aliquid praecedentis remanet in ratione actus sequentis potentia : et tales actus quinque sunt in ordine cognitivarum ad invicem tanlum, sicut est scire, credere, opinari, et hujusmodi. Scire enim non nominatur nomine alicujus potentia non enim dicitur intellectus; nec rationis simpliciter, sed rationis formate ex principiis quorum est intellectus : quinque autem sunt in ordine motivarum ad cognitivas, sicut est eligere, uti, frui, et hujusmodi ; et ili non possunt ab una vi denominars : quia nec sunt unius ab- solute, sed secundum quod ipsa est ordinata ad alias.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod potentia non componitur cum potentia ad perficiendum tertiam potentiam, sed ordinatur bene ad ipsam ad perliciendum alterius rationis aclum, quam sit ille qui est suus absolute.

Ad aliud dicendum, quod in diffinitione alterius rei non oportet ponere ea que sunt per modum dispositionum precedentium : sed sufficit quod ponatur forma completiva, et sic in diffinitione frui ponitur amor, eo quod in illo completur et perficitur.

Ab ID QUOD ULTERIUS quaeritUR, quidam dicunt quod amor in diffinitione ejus quod est frui, non ponitur intellectu speciali charitatis, sed potius generaliter, secundum quod est forma quaedam omnis virtutis, secundum quod dicit Augustinus in libro de moribus Ecclesia , quod "virtus nihil aliud est quam ordo amoris :" et ideo objectio non tenet de eo quod succedit fidei, et spei: quia illud non sic est formale in omni virtute. Et secundum illos oportet dicere, quod fructus est confectus ex omnibus virtutibus. Sed melius videtur nobis, quod amor supponit amorem charitatis : quia ille solus amor perfectam causat inhesionem : quia enim ille completivus est fruitionis, ideo ponitur in diffinitione ejus : alia autem virtules licet disponant ex parte subjecti, non tamen complent. Et hoc sic patet: Visio enim dicit conversionem super presentiam tantum : comprehensio autem quae succedit spei, dicit adherentiam : sed amor co quod est vilta stringens, et acutum mobile, penetrans amatum, ut dicit Dionysius, dicit inhzrentiam.

Ad aliud dicendum, quod non sufficit quod virtus Deo conjungat absolute ad hoc quod ipsa ponatur in diffinitione fruitionis. Est enim duplex conjunctio, scilicet per meritum, et per quemdam quasi contaclum. Per meritum enim omnis virtus conjungit Deo: sed per contactum tripliciter accidit conjuncto, scilicet secundum presentiam, et hic est cum intellecius aitingit rem in sua essentia, sed non necessario tenct et habet eam : unde assimilatur quasi tactui mathematico, in quo ullima tangentia sunt simul tantum, Secunda est quasi per adherentiam et tenttonem ect habere, et hic tactus est ejus quod succedit spei, et assimilatur quasi tactur compactorum. Tertia est per inherentiam, quando unum quasi ingreditur alterum, ect contrahit impressiones et affectiones a natura ejus : et hic est tactus amoris, et assimilatur taclui naturali, in quo tangentia agunt et patiuntur ad inyicem, et imprimunt sibi mutuo suas proprictates. Et primus modus conjunctionis est ut materialiter dispositio ad fruilionem. Secundus autem et terlius propinque se habent: sed quartus est completivas : et hoc patet ex nomine ejus quod est freclus, quia hic est gustus dulcedinis quietantis, et gustus ille non elicitur nisi ex interiortbus rei quae sunt de natura et complexione ejus quo fruimur.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, de hoc quod dicit : "Aleut vet," Dicendum, quod notat Augustinus communitatem eyus quod est frui: quia hoc contingit tot modis, quot contingit finer dilectionis in aliquo ponere : et hoc contingit uno modo secundum sensum, ut bruta frauntur cibis, ut dicit Augustinus, sed improprie, pro tanto quia licet delectatio sit in eis ut in fine, tamen non apprehendunt sulficienter rationem finis + in his autem quae nata sunt discernere finem per se appetendum, aut per ce appetendo, contingit frui quicumque re magis proprie : sed in his quae nata sunt discernere finem delectationis, et actu discernunt sccundum reclam rationem, est propriissime : cf ideo non fruimur nisi Deo proprie: communiter autem contingit et alits fru, et ala quam rationalem creaturam.

Ab autup dicendum, quod nihil natum est quictare rationalem appetitum nisi Deus, prout progreditur secundum = rationem rectam : sed quando avertitur, accipit non quictans ut quietans, propter bonum ut nunc quod apprehendit in ipso.

Av i quod ultertus quaeritur, de eo quod dicit : "Propter seipsam," Dicendum, quod non sequitur si inheremus amore, quod non propter seipsam : quta ly propter in diffinihone ejus quod est fru, dicit duplicem causam, scilicet efficientem, et finalem: ly rez autem etiain ponit materiam in qua fruimur, quae est objectum actus fruitionis : sed ly amore dicit causam moventem et incitantem ex parte affectus fruentis, sicut habitus habet excitare et movere potentiam ad actum : et hic potius est motus forma quam efficientis.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Creatura fruimur, ablativus potest construi cum verbo in ralione forme, vel in ralione elficicnlis et objecti. Et primo modo locutio est vera, secundo modo falsa.

Ad aliud dicendam, quod creatura in quantum estde nilulo, imfinite distal, et non perficit conjunctionem cum Deo : sed quaedam sunt creature quae propler similitudinem bonitatis divine a qua create sunt, numquam sunt a Deo separatw, sed semper ipsis habitis habetur Deus, sicut est gralia gratum faciens, et precipuum inter illa est amor charitatis, et illa conjungere possunt.

Av vttimem dicendum, quod cum dicitur, Amor diligitur amore, non est diversus amor in actu verbi, et in materia actus, et in habilu a quo egreditur aclus ille - sed unus et idem aliter et aliter significatus. Unde sicut non est diversa visio qua video parietem, et video me videre : et sicut non est diversus intellectus quo intelligo hominem, et intelligo me intelligere : sie non est diversus amor quo amo Deum, et amo amare me, vel amorem meum. Et hoc quidem multi dicunt: sed mulli non mletheunt. Causa autem bujus est : quia eum dico, intelligo hominem, transit vis mtellecliva 32 hominem per actaum iniellia ndi qui est ab intellectu : ergo secundum rationem prius est in actu eadem vis, et acceptio ipsius: et sic ex parte motivarum cum dico, Amo Deum: transit enim vis amoris in Deum per aelum amoris, et sic relinquitur quod vadem vis actu transit in objectum. Cum izilur non sit diversus amor, patet quod non abitur in infinitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12