Articulus 13
Articulus 13
An prima diffinitio verbi uti sit bona ?
1. Videtur enim peccare diffiniendo uti per usum : cum idem significent, licet wlio modo. Si vero dicatur, quod ille modus significationis facit ad manifestatronem diffiniti, Contra: Actus praamhuli sunt potentiis secundum rationem : ergo et habitibus. Cum ergo usus dicat habitum, uti autem actum, potius diffiniendus est usus per uti, quam e converso.
Ex hoc enim videtur, quod omne illud quod referibile est referre debeamus ad rem fruibilem : sed omne quod est in voluntate praeter peccatum, referibile est ergo omne voluntarium praeter pecculum referendum est. Inne ulterius aryuilur sic : Omne quod refertur, accipit ralionem meriti a fine: ergo videtur quod in omnibus operibus nostris nihil sit indifferens : quia indifferens est quod nec malum, nec bonum est. Hoc idem videtur accipi ab Apostolo cum dicit : Sive manducatis, sive bibitis,...omnia in gloriam Dei facite '.
quaeritur enim: Quare non dicitur abfructus cum fruitur quis quo non est, fruendum, sicut dicitur abusus, cum quis utitur eo quo non est utendum ?
Sorvurio. Dicimus ad primum tripliciter: scilicet, vel quod totum hoc id quod in usum venerit, sit vis unius dictionis simplicis, et sit circumlocutio utilis : et sic bona est diffinitio, quia habitus et actus bene diffiniuntur per objecta. Vel etiam quod ly usum diffiniens, non sit absolute acceptum, sed ad finem relatum, et sic efficitur principium coenoscendi ejus quod est uti simpliciter accepli. Vel etiam tertio, quod usus in diffinitione positus, superius est et genus ad suum diffinitum, et sic tunc accipitur secundum diftinitionem Victorini dicentis, quod "usus est actus elicitus frequenter de potentia," sicut dicimus quando aliquis agit aliquod, quod utitur eo : sic enim est superius ad uti, quando aliquo sic agimus, ut ad aliud referamus. Inferiora autem per sua superiora debent diffiniri.
Ad aliud quod ulterius quaeritur, utrum aliquid sit indifferens ? Dicendum sine prejudicio, quod voluntatis deliberative ut deliberativa est suorum operam nihil est indifferens secundum Theologiam. Quia si non referat ea quae referri possunt, vana sunt: co enim quod referibilia sunt, apta nata sunt habere finem: et si non habent, ergo vana sunt : quia vanum est (ut dicit Philosophus) quod est ad aliquem finem quem non includit. Et hoc vocatur oftosum in sacra pagina, de quo reddent homines rationem in die judicii, licet modicam '. Si autem relata sunt, tunc bona sunt. Si vero non sunt nata ad referendum, tunc sunt obliquata a fine, vel per veniale, vel per mortale. Sunt tamen opera praeter deliberationem facta quae non veniunt in usum voluntatis, ut est deliberativa, et haecbene possunt esse indifferentia.
Ab auiwp quod ulterius quaeritur, quare dicitur abusus et non abfructus ? Dicendum, quod usus claudit in se actum rationis, qui est relatio ad aliud, et ideo potest esse recte et non recte, et hoc significat in compositione vocabuli: sed fructus non claudit in se nisi quietam voluntatem, et ideo non respicit rectum et non rectum ex se, sed ex potentia antecedente: et ideo dicitur perversus fructus, sed ratio perversitatis non potest ei conjungi eodem termino, ut dicatur ab fructus.
On this page