Articulus 4
Articulus 4
An aequalitas conveniat tribus personis, ita ut quaelibet dicatur aequalis alteri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Nec Filio, nec Spiritu sancto... aut anterior, aut major est Pater, nec Filius Spiritu sancto."
1. Hoc videbitur adversari eis quae postea dicentur, quod in Patre est unitas, in Filio zequalitas, in Spiritu sancto unitatis zqualitatisque connexio : ergo videtur, quod Pater non sit aequalis Filio, sed potius e converso.
2. Item, Auqualis de suo intellectu videtur sibi preponere alium : ut cum dicitur, Iste est aequalis, intelligitur cui sit equalis : Pater autem de suo intellectu non preponit sibi alum : ergo videtur, quod aequalitas non conveniat Patri.
3. Item, Videtur etiam, quod non conveniat Spiritui sancto : quia Spiritus sanctus non procedit, ut videtur, per actum nature, sed potius voluntatis, quia procedit ut amor, diligere autem dicit actum voluntatis : quae autem sic procedunt, non procedunt ut aequalia ei a quo procedunt ; ergo videtur, quod Spiritui sancto ex ratione processionis non competat aequalitas, sed soli Filio qui procedit per actum nature qui est generatio.
4. Item, Non sequitur, iste est amor illius : ergo est aequalis illi : sed bene se- quitur, iste est filius illius : ergo est equalis illi, nisi natura defecerit : cum ergo indivinis non deficiat, videtur quod solus Filius de ratione sui habeat equalitatem, et non Pater nec Spiritus sanctus. :
5. Item, Dionysius, "In eque potentibus possibile est aequalia et similia inter se esse et converti : in causantibus autem et causatis non recipimus reciprocationem :" cum ergo Pater sit principium Filii et Spiritus sancti, videtur quod secundum rationem Dionysii Filius non sit aequalis Patri, nec Spiritus sanctus aequalis Filio vel Patri.
SED CONTRA : 1. Sicut prius habitum est, unum in quantitate est eqnalitas : unde equalitas nihil aliud est quam rerum distinctarum una quantitas : cum ergo triplex ambitus virtutis unus sit in tribus personis, ut prius probatum est, videtur quod omnes tres persone sibi invicem sint equales.
Ad id quod primo objicitur, dicendum quod in Filio est aequalitas secundum quamdam rationem appropriati, non proprii : et illam rationem tangit quedam objectionum, scilicet, quod quantum est de ratione processionis, emanat a Patre in aequali natura. Et quia aequale de ratione sua semper supponit unum cui sit equale : et ista ratio etiam in quadam alia objectione est tacta : sed licet Filio per aliquem modum sit appropriabile, non tamen est proprium, ita quod aliis non conveniat.
Ad aliud dicendum, quod non preponit unum, sed supponit unum propter distinctionem quae significatur in voca~ bulo : et ideo convenit omnibus personis, sed non uni persone : imo uni in comparatione ad aliam in qua est eadem quantitas virtualis.
Ad aliud dicendum, quod licet processus voluntatis non importet aequale de ratione emanationis in genere, tamen prout est in divinis importat : quia in divinis non potest esse emanans nisi per omnia aequalis : tamen illam rationem que ponitur in objiciendo, attenderunt qui Filio appropriaverunt.
On this page