Text List

Articulus 9

Articulus 9

An Filius addat aliquid super id quod accepit a Patre ?

ARTICULUS IX. An Filius addat aliquid super id quod accepit a Patre ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Nam si partem eiusdem qui genuit accepit, neuter ergo perfectus, etc."

Hoc enim videtur falsum : quia aut Filrus aliquid addit super id quod accipit a Patre, aut mihi]. Si addit, non totum Pater habet quod habet Filius, quod hereticum est. Si nihil addit: aut ergo totum et idem habet, aut non totum, et aliud, Si primo modo: ergo Pater et Filius sunt in toto idem, quod falsum est, cum supra negatum sit, quod etiam non sunt idem Deus 2, Si autem non totum et aliud accipit, tunc non est equalis et in essentia eadem cum Patre, quod iterum absurdum est: ergo videtur, quod ille sermo qui hic dicitur, sit falsus.

Si forte dicas, quod Filius addit proprietatem quae non est aliquid, sed ad aliquid. Contra: Si illam addit Filius, non addit nisi ei quod accipit a Patre : essentiam autem accipit : ergo addit essentie : ergo proprietas determinat essentiam, quod falsum est : quia sic essentia divina Filii non esset Patris essentia, sicut nec persona Filii est Patris persona : ergo videtur, quod nec addat aliquid, nec ad aliquid, et ita remanet penitus idem.

Sorvrio. Dicendum, quod Filius nihil addit omnino ei quod accipit a Patre, nec tamen sequitur, quod Filius simpliciter sit idem Patri : sed sequitur, quod Filius in accepto sit idem Patri, et hoc verum est absolute.

Si autem queris, In quo ergo distinguuntur Pater et Filius ?

Dicendum, quod in eo quod ille est accipiens per generationem, ille autem dans : et haec non distinguunt acceptum ab eo a quo accipit, sed potius accipientem a dante: et ideo patet, quod guia tantum accipit quantus est, ideo sequitur quod accipiens et dans sint squales : quia vero ille dans, iste accipiens, ideo sequitur quod non sunt idem, sed alius et alius : et per hoc patet solutio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9