Articulus 14
Articulus 14
Deinde quaeritur de secunda parte, ubi a divinis removet praedicationem generis, ibi, H, "Hie adjiciendum est, quod tanta est exqualitas, etc."
Et queruntur hic duo: quorum primum est, Utrum in divinis sit ratio communicabilis et incommunicabilis ?
Ab primum proceditur sic: 1. In quibuscumque est uniens unum, et aliud discernens in natura una, in his est ratio communicabilis et incommunicabilis : in divinis est uniens personas in natura una, quia essentia: et estin di- vinis discernens unam personam ab alia, quia proprietas : ergo in divinis est ratio communicabilis et incommunicabilis.
2. Item, In divinis est illud quod predicatur de unaquaque hypostasi, et est quod praedicatur de alia: ergo in divinis est communicabile et incommunicabile.
3. Item, Damascenus dicit, quod in divinis commune re consideratur, ra- tione autem quod divisum est: ergo ibi est communicabile et incommunicabile.
SED CONTRA: 1. Communicabile et incommunicabile aut causantur ad eodem principio essentiw, aut a diversis. Si ab eodem: ergo idem est principlum communitatis, et singularitatis sive discretionis : sed quidquid est principium discretionis, est oppositum communitati: ergo idem est principium communitatis, et oppositum communitati, quod non est intelligibile: ergo causantur a diversis. Cuicumque autem insunt diversa, illud est compositum : ergo Deus est aliquid com- positum : et ita sequitur, quod ipse non sit esse primum, nec summe simplex, quod falsum est: ergo non est in co communicabile et incommunicabile.
2. Item, Communicabile dicit id quod unum potest esse in pluribns, incommunicabile autem id quod non potest inesse uni soli: ergo ista in divinis sunt eadem, idem numero inest pluribus, et non inest pluribus simul et semel : ergo contradictoria verificantur de eodem. Si autem sunt diversa, et sunt in uno: tune illud unum est compositum in divinis, quod est absurdum : et hoc etiam infideles Ethnici dicunt.
Solutio. Dicendum, quod in divinis est communicabile et incommunicabile, sive ut magis proprie loquamur, commune et proprium: sed differunt in divinis, et in humanis sive in creatis : quia in creatis pluribus est unum ratione non esse, et proprium est materia, individuantibus constitutum. In divinis autem commune est re et esse: quia eadem res numero et esse quae est in Patre, etiam est in Filio et Spiritu sancto: proprium autem sive discretum non est natura, sed proprietas constituens, vel existens hypostasis, quae relatione (alias, revelatione) discernitur.
Ap primum ergo dicendum, quod principium communicabilitatis in divinis si velimus vim facere, nullum est: quia essentia divina est ipsa sua communitas. Si autem accipiamus secundum rationem intelligendi, tunc principium communitatis est natura communis, et principium incommunicabilitatis est proprietas sive relatio personalis: et proprietas est natura diviaa re, sed differt ab ipsa modo significandi. Et si tu queras, Utrum ille modus possit poni in re? Dico, quod comparatione ad essentiam non est nisi modus, sed in comparatione ad aliam personam est res distinguens personam a persona: et hoc non est in- conveniens. Si autem queratur exemplum hujus in inferioribus, dicendum, quod inveniri non potest propter nimiam simplicitatem Dei: sicut etiam in inferioribus non invenitur, quod idem sit essentialiter substantia, et bonitas, et sapientia : sed tamen in Deo etiam Philosophi hoc ita esse probaverunt: et ideo dicunt antiqui Magistri, quod licet essentia idem sit quod notio, non tamen supposita essentia supponitur notio, nec e converso.
Ad aliud eodem modo dicendum est, guod commune inest pluribus, et proprium uni soli, si vere proprium est: et haecquidem re non differunt in Deo propter simplicitatem, sed tamen differunt actu et suppositione et modo significandi: et hujus causa notata est supra ', quia hoc non habent gratia sui, quod idem sunt, sed ex eo in quo sunt: et ideo non amittunt ex hoc id quod proprie efficere habent, scilicet pluribus, vel uni soli convenire.
On this page