Articulus 15
Articulus 15
An in divinis sit universale et particulare, sicut communicabile et incommunicabile ?
Et videtur quod sic. 1. Id enim quod praedicatur de pluribus est universale: essentia autem et Deus in divinis praedicatur de pluribus : ergo est universale,
2. Item, Universale est ubique et semper, ut dicit Aristoteles, hoc est, in omni suo particulari, et semper sequens illud: sic autem essentia divina est in qualibet persona, et semper sequitur personam : ergo ipsa de persona predicatur ut universale.
3. Item, Universale est quod est in multis et de multis : essentia est de multis et in multis: ergo est universale.
Si forte tu dicas, quod est ens in multis non divisum ab illis: quia estin quolibet illorum per esse illius in quo est. Adhue videtur competere secundum hanc rationem etiam magis superioribus quam inferioribus: quia essentia divina est in personis non divisa ab illis, et est in singulis per esse personarum, non enim habet distinctum esse a personis : et est etiam de multis, quia praedicatur de illis: ergo videtur quod ipsa sitin ratione universalis et persone in ratione particularis.
Item, Jam concessum, quod commune et communicabile est in divinis : omne autem communicabile causat rationem universalis : ergo universale est in divinis, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Dicit Boetius, quod in divinis non est universale et particulare : ergo in Deo gratia essentia non est universale.
2. Item, Siin Deo esset universale et particulare, cum tla dicant duo esse id in quo sunt, scilicet quod est, et quo est, videretur quod in Deo differrent quod est, et quo est, et sic esset ipse composijus.
3. Item, Si est in Deo universale, aut genus, aut species, aut differentia, aut proprium, aut accidens. Genus autem et species hic probantur in Liétera non esse in Deo. De aliis autem etiam per se patet : quia illa praedicantur in quale : essentia autem de persona praedicatur in quid : ergo non est universale in divinis.
Sed st hoc concedatur, quaeritur, Quare in divinis conceditur esse communicabile, et non universale et particulare, cum illa duo eadem videantur esse in istis duobus ?
Solutio. Dicendum, quod in divinis, sicut probant ultime rationes, non est universale et particulare : et causa tangitur in objiciendo.
AD PRiMUM ergo dicendum, quod persone non sunt simpliciter plura, ut patet ex ante dictis. Universale autem requirit multitudinem actu vel potentia quae simpliciter sit multitudo, et sic essentia non predicatur de personis ut de multis.
Ad aliud dicendum, quod essentia non sic comparatur ad personas secundum ubique et semper esse, ut universale ad particulare : quia universale comparatur ad particulare quod est sub ipso, addens ei aliquid quod non est ipsum, quo efficitur particulare, et hoc non facit persona.
Ad aliud dicendum, quod essentia quidem est in personis et praedicatur de ipsis : sed non praedicatur de ipsis, nec est in ipsis ut de multis et in multis : quia persone non absolute sunt multa.
Ad aliud dicendum, quod communicabile dicitur dupliciter, scilicet secundum communitatem rei et esse, et hoc non potest esse unius nature in his que simpliciter multa sunt : et hae communicabilitas est in divinis et non causat universale. Est alia communitas non esse, sed rationis, secundum intentionem rei abstrahentem ab hoc et ab illo: et haeccommunitas est eorum quae simpliciter multa sunt, in quibus est natura una per rationem, et haeccausat rationem universalis et particularis : unde hecnon est in divinis.
On this page