Text List

Articulus 16

Articulus 16

Utrum in divinis essentia sit genus ?

ARTICULUS XVI. Utrum in divinis essentia sit genus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, "Se essentia genus est, species autem persona, etc."

Videtur enim non valere : quia 1. Multae species de uno solo praedicantur, ut sol, et luna.

2. Praeterea, Sepe supra habuimus in verbis Hilarii, quod genus essentiam vocavit : ergo videtur, quod ipsa sit genus.

Solutio. Augustinus hie loquitur de his universalibus quae habent plura supposita : et deillis non habet instantiam, quando multiplicatur forma ad multiplicationem suppositorum secundum esse : sed divina natura plura habet supposita, et tamen secundum esse non multiplicatur in illis.

Ad aliud dicendum, quod modus loquendi Hilarii, quod naturam vocat genus, non est quod sit materia, vel subjectum primum, vel generationis principium : sed quia generaliter convenit personis non ut universale, sed ut idem et commune secundum rem et esse, ut prius dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16