Articulus 17
Articulus 17
An tres persone differant numero in divinis ?
Deinde sumenda est pars in quo solvit objecta in contrarium, quae incipit ibi, O, "Haec autem quae hic dicuntur, etc."
Videtur, quod sic. 1. In numero enim differunt quae sibi in numero non adjunguntur: sed tres persone non sibi numero adjunguntur, sed potius discernuntur ab invicem ergo tres persone differunt numero.
2. Item, Damascenus dicit quod differentia est causa numeri : sed-tres persone differunt : ergo causatur in eis numerus: ergo differunt numero,
3. Item, Aut differunt numero, aut genere, aut specie, aut omnino non differunt : sed non genere, vel specie, ut probatum est: ergo relinquitur, quod aut differunt numero, aut omnino non differunt: sed non omnino non differunt, quia hoc esset error Sabellii : ergo relinquintur, quod differant numero.
4. Item, Quibuscumque discerni convenit a se inviceim, illis convenit numerari: personis autem divinis convenit dis— cerni: ergo eisdem convenit numerari. Inde sic: Quibuscumque convenit numerari, illa differunt numero : personis divinis convenit numerari: ergo differunt numero.
5. Item, Quibuscumque est applicabilis numerus quo numeramus, illa differunt numero : personis divinis est applicabilis numerus quo numeramus: ergo differunt numero. Prosatio minoris. Dicimus enim, una persona, due persone, tres persone : sed unus, duo, tres, sunt numerus quo numeramus.
SED CONTRA : 1. Isidorus in libro Etymologiarum dicit, quod numerus dicitur quasi nutus memeris, id est, divisionis : sed in divinis non est divisio: ergo non est ibi nutus divisionis : ergo non est ibi numerus : ergo nec differre numero.
2. Item, Philosophus : In non habentibus materiam non est numerus, nisi secundum causam et causatum: sed in personis divinis non est causa et causatum, nec materia : ergo non est ibi numerus: ergo tres persone non differunt numero.
3. Item, Philosophus dicit, quod numerum cognoscimus divisione continui . sed in divinis non est hujusmodi divisio : ergo non est ibi numerus.
4. Ttem, Quecumque differunt numero, simpliciter sunt plura: sed persone divine non simpliciter sunt plura, ut supra probatum est: ergo persone divine non differunt numero.
5. Item, Si Socrates sit musicus, albus, et citharcedus, ex hoc non dicitur ipse plura numero, sed potius unum numero est plures habens proprietates : ergo a simili cum tres persone sint unus Deus numero, distinctee amen penes proprietates quae in divinis persone sunt, non debent dici differre numero.
Sotuno. Dicendum, quod tres persone non differunt numero qui simpliciter sit numerus, sed differunt numero relatio- num vel numero personarum': et hoc non est simpliciter differre numero : quia, sicut supra diximus, forma dividens in quantum dividens est causa numeri, et ideo ipsa forma substantialis per causam loquendo est unitas rei. Dico autem forma substantialis, quia accidentalis forma non dividit: quod patet ex hoc quia plures esse possunt in eodem sine divisione subjecti: sed plures substantiales in eodem esse non possunt : quod sic probatur : Forma substantialis dicitur, quia facit actu substantiam in esse et ratione: actu autem et ratione esse est esse per speciem et naturam propriam: in natura autem non est nisi unicum esse unius rei, et unas res que habet unicum esse: cum ergo unumquodque unum tantum sit, ut dicit Boetius, unumquodque tantum unum esse habet : ergo tantum unam, formam substantialem quae dat esse illud.
Et si objicias de forma generis subalterni et usque ad generalissimum in specie, ridiculosa est objectio : quia determinatum est in alia scientia, quod omnes ille sunt potentia ad ultimam que est actus. Hac igitur forma substantialis, quia primus ejus actus est terminare esse in hoc cujus est forma necessaria, per consequens dividit ab aliis, et sic causat unitatem quae principium numeri est, qua istud aggregatum cum alio invenitur differre unitate sui ab alio, et sic differre numero. Jam autem super hac eadem distinctione ostensum est, quod talis divisio et terminatio non est in personis divinis : ergo non erit ibi simpliciter numerus : sed numerus quidam personarum, scilicet qui est penes distinctionem relationum, quibus referuntur persona ad invicem.
Ap i autem quod primo objectum est, dicendum quod ex illo habetur, quod tres persone simpliciter differant numero, sed quod distinguantur tali modo quo sibi non adjunguntur : et hoc est numero personarum vel proprietatum, et non simpliciter : et non proprie dicuntur hee differre, quia differre est actus differentie: sed distingui possunt dici, eo quod distinctio minus dicit quam differre, et sufficit ei actus relationis.
Ad aliud dicendum, quod differentia est causa numeri: sed non concedendum est, quod aliqua differentia tres persone differant : sed potius proprietatibus distinguuntur.
Ap aniup dicendum, quod nullo illorum modorum differunt tres persone : illa enim divisio locum habet in his que ad se invicem secundum essentiam dividuntur: sed distinguuntur in numero personarum, ut dictum est: et ideo non sequitur, quod omnino persone sunt eadem.
Ad aliud dicendum, quod haec propositio est falsa, Quibuscumque convenit discerni a se invicem, etc., quia discerni dicit minus quam differre: et ideo qua discernuntur, non numerantur nisi secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod numerus quo numeramus abstrahitur a numeratis: et ubi numerata simpliciter divisa sunt ab invicem suis essentiis, ibi numerus abstractus habet discretionem omnimodam : sed talis numerus non applicatur personis, sed potius numerus proprietatem vel relationum, quia ille solus competit personis: et ideo numerus quo numeramus per prius et posterius, dicitur de numero personarum et numero creaturarum, et per prius invenitur in inferioribus, per posterius autem in personis.
On this page