Text List

Articulus 18

Articulus 18

An potest concedi, quod Deus sit triplex ?

ARTICULUS XVIII. An potest concedi, quod Deus sit triplex ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima parte, in qua repetit ut addat in in illo capitulo T, "Praeterea, cum Deus dicatur trinus, non tamen debet dici triplex."

1. Contra hoc enim esse videtur quod dicit Isidorus, Deum esse multiplicem.

2. Item, Sapient. vir, 22, dicitur Spiritus multiples °.

Item, Deus multipliciter significari in attributis.

3. Praeterea, Quare non conceditur Deus esse triplex? Triplex enim potest esse, ubi est unitas : unus enim pannus triplex esse potest : ergo illa non videtur esse causa quam tangit in Littera.

Ad hoc leve est respondere : quia é r7plex dicit multiplicationem per excessum partium ter, et hoc in discretis : in continuis dicit plicationem partis super partem ter: et neutrum horum convenit divinis

Ap opjecruM primum dicendum, quod improprissime locutus est Isidorus, et vocat multiplicem vel triplicem idem quod trinum,

Ap aLiup dicendum, quod illa referuntur ad Spiritum in effectibus qui multiplices sunt.

Et si objicias: ergo quoad effectum potest etiam dici triplex. Dicendum quod non: quia sic poneretur limitatio suis effectibus, qui in nullo numero determinato poni possunt, propter nimiam Spiritus Jargitatem et bonitatem.

Ad aliud dicendum, quod causa bona est : quia vere unum est, ut dicit Boetius, in quo nullus est numerus, et non est hoc, et hoc: et hoc est, quia vere simplex, et huic hujusmodi trinitas convenire non potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18