Text List

Articulus 19

Articulus 19

An in rebus corporalibus tantum possit esse una quantum tres ?

ARTICULUS XIX. An in rebus corporalibus tantum possit esse una quantum tres ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo U: "In rebus corporeis non tantum est una, quantum tres simul, etc."

Contra hoc enim quidam ferunt instantiam de luce, quae est cum aere in eodem loca non crescente : et de igne qui est cum ferro candente in eodem loco non crescente : ergo tantum sunt due quantum tres, vel due quantum una.

Szp pisputare de hoc non presentis negotii est : sed hic sufficit, quod hoc nec ab auctoritate habitum est, quod lux sit corpus : nec hoc est verum, quod in ferro candenti sit aliud corpus quam ipsum ferrum : unde instantie ambe absolute false sunt : et hoc facile esset probare, si de hoc esset hic intentio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19