Articulus 7
Articulus 7
An in divinis sit ordo?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo G, "Aequalitatis autem, Qualis et quantus sit, etc."
Hoc enim non videtur: quia gualis potius dicit similitudinem, quam equalitatem : quia sicut in praecedenti distinctione habitum est, unum in qualitate facit similitudinem.
Ad hoc dicendum, quod in Deo non est nisi quantitas virtutis, et illa bene radicatur in eo quod secundum modum significandi dicit qualitatem : dicit enim Augustinus, quod in his quae non mole, sed virtute magna sunt, idem est majus esse quod est melius esse.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Nec cum dicitur Filius a Patre genitus, ostenditur inequalitas substantiae, sed ordo nature, etc."
1. Causa enim ordine nature est ante causatum : dicit autem Chrysostomus super epistolam ad Hebreos, et Damascenus 7, quod Pater est causaFilii: ergo ordine intelligentie et nature est ante Filum.
2. Item, Secundum rationem intelligendi principium non de principio, est ante principium de principio: ergo videtur, quod in divinis sit prius et posterius secundum intellectum.
3. Item, Cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres persone : aut est ibi aggregatio sine ordine, aut cum ordine. Si sine ordine : ergo est ibi aggregatio confusa, quod inconveniens est. Si autem cum ordine: ergo est ibi prior et posterior persona: ergo prius et posterius.
4. Item, Supra sepe habuimus, quod Spiritus sanctus est tertia in Trinitate persona: non autem dicitur de Patre, quod sit tertia, vel secunda persona, sed prima: ergo est ibi primus, secundus, tertius: sed ista nomina ordinabilia sunt : ergo est ibi ordo secundum prius et posterius.
Sed contra: Si est ibi prius et posterius, hoc erit secundum aliquem modum prioris. Constat autem, quod prius tempore vel duratione non est in divinis personis, nec prius dignitate : ergo est ibi prius causa, vel intellectu: prius autem natural: intelligentia, simplicius est quam quod posterius est: ergo Pater esset jam simplicior Fiho, et Filius aliquid adderet Patri, quod falsum est, et heresis. Si autem esset ibi prius natura, eodem modo quo prius natura est prius causa : tune sequitur cum causatum sit majoris concretionis vel compositionis quam causa vel posterius ipsa, quod esset Filius compositior Patre vel posterior in esse, quod totum absurdum est: ergo non est in divinis prius et posterius: ergo nec ordo, cum omnis ordo dicat prius et posterius.
Unterivs quaeritur juxta hoc, Quid dicat ly ordo nature ? Utrum personam, vel substantiam, vel notionem? Si personam, tunc diceret aliquam personam, et tunc idem esset ordo nature quod ordo persone, quod non est verum, quia non verificatur de aliqua persona in speciali. Si dicitsubstantiam, tunc idem esset ordo nature quod ordo substantiae, quod iterum non est verum, quia in substantia nullus est ordo, nec ipsa ordinatur. Si autem dicit notionem, tunc aliquam di- ceret, et hoc iterum inconveniens est, sicut patet discurrenti per singulas notiones. Sidicas, quod ly ordo non dicit ordinem é¢x parte ordinatorum, sed dicit rationem ordinis. Contra: Ratio ordinis sumitur ex ratione prioris et posterioris: et non estin divinis ratio prioris et posterioris, ut probatum est: ergo non est ibi ratio ordinis. Si autem dicas, quod ly ordo dicit ordinata ipsa, et ly natura dicit idin quo attenditur ratio ordmis: hoc iterum non videtur, quia in natura unum etnon ordinate sunt persone divine : ergo videtur, quod impropriissime locutus sit Augustinus.
Soturio. Ad hoc dicendum, quod in divinis est ordo aliquo modo, non prius et posterius, sicut hoc supponitur in Litiera: et ordo non est ordo simpliciter, sed ordo secundum quid. Cum enim ordo de se dicat duo, scilicet distinctionem, et prius et posterius, hic abstrahitur ab altero, scilicet a priori et posteriori, et remanet sibi distinctio tantum. Cum autem additur, rafere: cum natura sit, ut dicit Philosophus, ex quo pullulat pullulans, intelligitur aller distinctorum esse ex altero, et non alter prior altero. Unde dico, quod ly ordo nature quasi in vi unius termini sunt sumenda. ut ex primo habeatur distinctio, ex secundo autem ratio existendl alterum ex altero.
Ap primum ergo dicendum, quod in divinis non est causa: quia causa est ad cujus esse sequitur aliud: unde causa et causatum ponunt prius et posterius. sed Greci uluntur hoc nomine, causa, pro eo quod nos ulimur principio, quod dici minus quam causa.
Ad aliud dicendum, quod principium non de principio, non est ante principium de principio, sed simul, ut supra probatum est‘: quia in principio non de principio intelligitur principium de principio: nec umquam etiam per intellectum precedit. Et quae contra objici possunt, in distinctione IX supra sunt soluta et objecta.
Ad aliud dicendum, quod non est in divinis pluralitas confusa: quia est ibi ordo nature, et non ordo simpliciter: et ideo nec est ibi confusio, nec prius nec posterius. ‘
Ad aliud dicendum, quod Ecclesia ordinante personas, unam pronuntiat prius, et aliam posterius, et hoc contingit propter defectum nostri materialis intellectus: et Ecclesia refert ordinem pronuntiationis ad ordinem natura, et non ad prius et posterius secundum ordinem simpliciter.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod ly erdo nature supponit essentiam non secundum quod essentia, sed secundum quod natura, hoc est, secundum quod virtute ejus est potentia processionis unius persone de alia: licet enim essentia non generet, tamen Pater generat virtute essentiae ut est natura. Dueit ergo essentiam in persona non simpliciter, sed ut est natura praedicto modo accepta: et ideo non est idem ordo nature et ordo substantia vel essentiae propter diversum modum significandi.
On this page