Text List

Divisio textus

Divisio textus

DIVISIO TEXTUS,

"Hic oritur questio trahens originem ex praedictis, etc." Hic incipit pars illa quae occasionatur ex praecedenti : cum enim habitum sit quod in communitate essentia tres persone distinct sunt, videtur non posse multiplicari solitudo circa aliquam illarum : et ideo in hac parte quaeritur, Qualiter dictiones exclusive ponantur circa subjectum vel praedicatum in divinis, sive circa personas, sive etiam circa terminos essentiales ?

Et dividitur ista distinctio in tres partes : in quarum prima Magister tangit, qualiter dictiones exclusive adjunguntur propositioni ex utraque parte habenti terminos personales, ut cum dicitur, solus Pater est Pater. In secunda autem tangit, qualiter adjunguntur propositionibus ex altera parte habentibus terminos personales, ex altera autem terminos essentiales, ut solus Pater est Deus, vel Pater est solus Deus, vel Trinitas est solus Deus : et haecincipit ibi, B, "Post hee quaeritur, Utrum sicut dicitur, solus Pater est Pater, etc." In tertia autem objicit contra determinata, et solvit, ibi, C, "Sed iterum quaeritur quomodo ipsam Lrinitatem dicimus solum Deum, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus