Text List

Articulus 1

Articulus 1

An dictiones exclusive possunt poni in divinis ?

ARTICULUS TI,. An dictiones exclusive possunt poni in divinis ?

Incidit autem hic questio ante Litteram, Utrum dictiones exclusive possunt poni in divinis ?

Videtur autem, quod non : 4. Supra enim, in verbis Hilarii dicitur quod solitarius non est nobis Deus confitendus : ergo solitudo non convenit divinis : cum ergo dictiones exclusive implicent solitudinem circa ea quibus adjunguntur, videtur quod dictiones le non competant divinis.

2. Item, Supra, in Ambrosii verbis dicitur, quod Pater per intellectum semper est in Filo, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque : si ergo dictio excludens Filum a Patre, apponatur alicui personarum, erit implicatio falsi, et sic locutio falsa : hoc autem facit dictio exclusiva : ergo videtur quod in divinis dictiones ill non competant.

3. Item, Dictio exclusiva alicui adjuncta excludit alia quae non suntillud : omnis autem exclusio est respectu alicujus quod participatur ab illo circa quod notatur exclusio : nihil autem habet Pater quod non habet Filius et Spiritus sanctus : ergo videtur, quod numquam possit dictio notans exclusionem poni circa aliquam personarum in divinis.

4. Item, In Letfera dicit Augustinus, quod haec est vera, "solus Pater est Pater," et quod non notatur solitudo circa Patrem, sed alii a consortio paternitatis excluduntur. Queratur ergo, Utrum similiter possit dici, Pater est solus Pater? Et videtur, quod sic : quia expositive cjus sunt vere, scilicet Pater est Pater, et non allus quam Pater est Pater . ergo Pater est solus Pater. Contra : Pater est solus Pater : ergo Pater est Pater solus : ergo non est cum Filio et Spiritu sancto, quod falsum est.

5. Item, Haec non est vera, non solus Pater est Pater. Prosanio. Pater est Pater cum Filho existens et cum Spiritu sancto : ergo non solus Pater est Pater : ergo ejus contradictoria est falsa, hee scilicet, solus Pater est Pater: quam tamen in Litera concedit Augustinus.

6. Item. quaeritur juxta hoc, Utrum haecsit vera, Pater est Pater? Videtur, quod sic : quia Pater est Pater, et non est aliud a Patre, essentia enim non est aliud a Patre : ergo Pater est tantum Pater.

Sed conrra : Dicit Augustinus, quod esse Patrem non est esse Deum : ergo Pater non est Deus, quod falsum est : ergo et hec, Pater est tantum Pater. Et eadem objectio est de hac, Filius est tantum Filius: et de hac, Spiritus sanctus est tantum Spiritus sanctus.

SoLutio. Dicendum, quod secundum quod innuit Augustinus hic et Magister, dictio exclusiva potest pomi circa divina, et precipue in subjecto, et circa nomen persone quod est quasi singulare in divinis, ut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : cum enim secundum Aristotelem, idem est solus quod est non cum alio: ly non cum alio dicit privationem associationis : et ideo proprie non convenit termino in sua suppositione et significatione importante associationem sicut facit omnis terminus communis, ut homo, asinus, et hujusmodi: unde non proprie dicitur, solus asinus, vel solus homo. nisi prius adjungatur termino communi qui debet esse subjectum hujus dictionis, solus, quod trahat ipsum ab associatione communitatis quam importat, ut dicatur, unus solus homo : sed dictioni singulari proprie adjungitur, ut cum dicitur, solus Plato, vel solus Pater : quamdam enim similitudinem cum propriis in divinis habent nomina determinatarum personarum : et ideo potest adjungi dictio exclusiva ut dicatur, solus Pater vel solus Filius. Sed tunc quantum pertinet ad praecedens capitulum, si sequatur predicatum personale ut dicatur, solus Pater est Pater, dicendum quod locutio est triplex : et in duobus sensibus est vera, et in tertio est falsa. Haec enim dictio, solus, cum sit adjectivum potest fa-: cere simpliciter implicationem sue forme circa subjectum quod est suum subjectum : et tunc notabit solitudinem circa subjectum, et sic falsa est locutio, ut probatum est per verba Hilarii : quia Pater nec solitarius est, nec singularis est confitendus. Potest etiam dictio exclusiva sistere in subjecto, et privare associationem respectu forme in subjecto : et tunc sensus est, solus Pater est Pater, id est, ille qui est Pater ita quod alius cum eo non est Pater, est Pater. Vel potest apponi subjecto in comparatione ad praedicatum, scilicet ut excludat alios a participatione praedicati : et quia pradicatum et forma subjecti idem sunt in locutione in qua idem de se praedicatur, erit ista locutio in utroque sensu vera : sed secundus sensus est quem Augustinus ponit in Litera : et per istam distinctionem jam fere patet solutio ad totum quod objectum est.

Dicendum enim ad primum, quod Hilarius accipit dictionem exclusivam secundum quod notat implicationem solitudinis, et sic non accipit Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod licet unum relativorum intelligatur in alio : non tamen sic intelligitur in ipso, quod participet eamdem formam relationis cum ipso ut ad quod determinatur duo enim sunt in relativis : unum gratia relationis, et alterum gratia oppositionis : gratia relationis unum intelligitur in alio, gratia oppositionis unum excluditur a forma alterius : et ideo dictio exclusiva non excludens primum, sed notans secundum, scilicet quod cum alio participet formam, bene potest poni in divinis, et non notabit solitudinem.

Ad aliud dicendum, quod participatio in divinis large accipitur, scilicet pro habere aliquid quocumque modo, et sic aliquid participat una persona quod non participat alia : quia habet suam proprietatem qua Pater est Pater, et Filius fihationem.

Ad aliud dicendum, quod haec concedi potest sicut et prima, Pater est solus Pater, hoc est, sub eadem distinctione, et tunc non valet: ergo Pater est Pater solus : quia quando dictio exclusiva se- quitur suum subjectum vel praedicatur de ipso, potest nolare sohtudmem pradicatam de illo : et quia in pradicato gratia forme magis venit, melimnalur ad illum sensum, ut cum dicitur, homo currit solus, vel Socrates currit solus, notatur quod currit solitarius eames alu currant : unde cum Pater non sit solitarius, non est dicendum quod Pater sit Pater solus : sicut non dicimus, Pater est Pater solitarius, vel singularis.

Ad aliud dicendum, quod hic, Non solus Pater est Pater, non est vera nist maillo sensu in quo ly solws nolat implicationem solitudims circa Patrem, et im hoc sensu ejus contradictoria est supra negata.

Ab Atiuv dicendum, quod inec est ab- solute vera, Pater est tantum Pater - s1 enim aliquid cum dicuione exclusiva pradicatur de aliquo subjecto, non excluduntur ab co ca quae in illo pradicato éssentialiter siguificantur, ut cum dicitur, Socrates est tantum homo, non sequitur : ergo non est animal : ced sequitur, quod rpse nihil aliud est quam homo. Ita hic non sequitur, Pater est tantum Pater, ergo non est Deus, vel essentia divina.

Ab opsecrum autem in contrarium, dicendum quod Augustinus loquitur de ratione nominis, et non de ratione rei: sic enim verum est, quod non sapiens est co quo bonus est : ci tamen secundum rem idem sunt sapientia et bonitas in Deo,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1