Articulus 2
Articulus 2
An ista sit vera, quod solus Pater est Deus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, B, "Post haec quaeritur, Utrum sicut dici- tur, etc." Hic enim Magister negat hanc, solus Pater est Deus.
1. Videtur autem, quod sit vera: ejus enim expositive videntur vere, scilicet Pater est Deus, et qui non est alius quam Pater est Deus: ergo solus Pater est Deus.
2. Item, Si haec est falsa, solus Pater est Deus: ergo ejus contradictoria erit vera, scilicet non solus Pater est Deus: ergo plures Patres sunt Deus, vel Pater non est Deus : quia si illa est vera, non solus Pater est Deus, gratia alterius illarum verificatur, scilicet quia aut plures patres sunt Deus, vel Pater non est Deus: negatio enim non potest respicere predicatum removendo a subjecto, nisi gratia implicationis, vel gratia praedicati.
Solutio. Dicendum, quod hee, solus Pater est Deus, est duplex, scilicet ex eo, quod negatio potest sistere in subjecto, vel in comparatione ad praedicatum. Si feratur ad subjectum in comparatione ad predicatum, falsa est locutio : quia sic excludit alias personas a participatione predicati. Si autem sistat in subjecto absolute, adhuc est duplex scilicet ex co quod potest notare implicationem solitudinis circa Patrem, et sic iterum falsa est : vel potest notare exclusionem aliarum personarum a participatione forme subjecti, et sic vera est, et hoc modo probatur.
On this page