Text List

Articulus 3

Articulus 3

An ista sit vera, Pater est solus Deus, et ista, Pater est unus solus Deus ?

ARTICULUS II. An ista sit vera, Pater est solus Deus, et ista, Pater est unus solus Deus ?

Deinde quaeritur de ista quam ponit, ibidem, B, "Pater est solus Deus, etc."

Et dicit in Littera, quod si solus sit in parte pradicati, quidam concedunt, quod Pater est solus Deus.

Hoc videtur inconveniens :

1. Cum enim ly solus dicat associationis privationem, non videtur proprie poni circa terminum communem : ergo nihil est dictu, Pater est solus Deus: sicut nihil est dictu, Socrates est solus homo.

2. Item, Si ly solus sit in praedicato, erit adjectivum hujus termini, Dew, et sic notabit similitudinem circa ipsum : ergo idem est, Pater est solus Deus, quod Pater est solitarius Deus : haec autem est falsa, ut supra determinavit Hilarius : ergo et haec est falsa, Pater est solus Deus.

3. Item, Dictio exclusiva, solzes, dicitur differre ab hac dictione tantum, que etiam notat exclusionem in duobus, scilicet quod ¢antum potest adjungi termino communi, sods autem singulari: et quod tantum notat adequationem predicati cum subjecto, solus autem privationem associationis : ergo videtur, quod non possit haecrecipi, Pater est solus Deus, nisi ly sodus tantum valeat quantum solum adverbialiter sumptum, ut sit sensus, Pater est solus Deus, id est, solum Deus, hoc est, tantum Deus : sed hec est vera, Pater est tantum Deus : ergo et hec, Pater est solus Deus: et tamen Magister negat eam in Lztéera.

4, Praeterea, Magister in Littera videtur dicere, quod dictio exclusiva sit adjectivum praedicati, et exponit per modum illum quo est adjectivum subjecti sic, Pater est solus Deus, et non alius a Patre est Deus : sic enim patet, quod exclusio notatur fieri circa subjectum in comparatione ad praedicatum : ergo male exponit : quia Augustinus intendit, quod cadat in subjecto, ut patet in expositione, etipse dicit quod in predicato.

Uxrerivs quaeritur de hac, Pater est unus solus Deus, utrum ly Dews teneatur essentialiter, vel personaliter ? Si essentialiter, tunc est sensus, unus solus Deus est qui est Pater : contra hoc quod dicit Hhlarius, quod nobis solitarius Deus non est confitendus. Si autem personaliter : tunc sensus est, una sola persona est que est Pater : et hoc quoque falsum est, quia plures persone sunt.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod cum dicitur, Pater est solus Deus, locutio est - duplex ex eo quod ly solus potest esse adjectum subjecti: et tunc distinguendum est, sicut anteimmediate dictum est. Si autem sit adjectum praedicati : tunc abs~ que dubio improprie et fere incongrue ponitur, eo quod adjungitur termino qui est locutio communis in divinis. Potest tamen dici propter Magistrum, quod potest teneri adverbialiter, et sic est vera : vel nominaliter, et tunc notabit solitudinem circa Deum, et tunc est falsa: licet enim confiteamur unum Deum, non tamen dicimus solum Deum : et licet dicamus unum solum Deum, non tamen dicimus solum Deum esse: et hujus ratio patet ex pradictis.

Dicendum ergo ad primum, quod Magister accipit solus loco hujus dictionis tantum.

Ad aliud patet solutio per praedicta.

Av sequens dicendum quod non proprie ponitur : sed, ut dictum est, adverbialiter.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod haecest vera, Pater est unus solus Deus : et ly Deus tenetur essentialiter. Nec sequitur ex hoc : ergo solitarius est Deus: licet enim sit unus solus Deus, non tamen sequitur, quod sit solus Deus absolute : quia ly unus notat distinctionem circa formam Dei, et dictio exclusiva adveniens excludit plura a participatione illius forme, quibus pluribus vel multis opponitur unitas importata per ly wnus : cum autem dicitur solus absolute, notaretur solitudo : quia aliter congrue non adderetur ei ly sodus, ut dictum est.

Av 10 quod objicitur de expositione Magistri, dicendum quod in veritate Augustinus intendit, quod cadat in subjecto: sed Magister accipit sensum secundum ordinem verborum, et non secundum intentionem Augustini.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3