Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum aliqua nomina conveniant Deo ex tempore, et an conveniant simul omnibus, aut aliquibus, et aliquibus non, etc.

ARTICULUS II. Utrum aliqua nomina conveniant Deo ex tempore, et an conveniant simul omnibus, aut aliquibus, et aliquibus non, etc.

Deinde quaeritur de alia divisione quam adjungit Magister, dicens: "//is adjiciendum est quedam, etc."

Hic enim bimembris divisio ponttur in uno, scilicet quod quaedam ex tempore Deo conveniunt, et relative ad creaturam dicuntur : et haec aut omnibus personis communiter conveniunt, ut creator: aut quibusdam, ut missus, datus.

Et hoc non videtur posse stare : quia 1. Cuicumque convenit aliquid ex tempore, illud est mutabile : sed Deus non est mutabilis : ergo nihil convenit ei ex tempore.

2. Item, Omne relativum dependet ad suum correlatiwum : sed Deus non dependet ad aliquam creaturam : ergo non dicitur relative ad ipsam.

3. Praeterea, Missus et datus dicunt effectum in creatura : ergo significant essentiam divinam communiter. ergo possunt dici de omnibus personis.

4. Praeterea, Datus et donatus (ut su- pra habitum est) non dicunt ab alio esse: ergo videtur, quod omnibus conveniant.

Sontutio. Haec pars divisionis reducitur ad divisionem Ambrosii, ad illud membrum, quod quaedam majestatem deitatis msinuant. Hlud dividendum est etiam ulterius : et tunc includit hoc quod lic dicitur sic, quae essentiam significant, aut in se, aut cum connotatione effectus. Si enim in se: tunc conveniunt ab eterno. Si cum connotatione effectus : tunc conveniunt ex tempore. Aut igitur significant essentiam ut agentem tantum, sicut creator : aut agentem cum consignificatione persone existentis ab alio, ut missus, datus, ut supra habitum est.

Dicendum ergo ad primum, quod ex tempore Deo convenire non ponit mutationem in ipso, sed potius in his que fiunt, ut alibi dictum est.

Ad aliud dicendum, quod creatura reali respectu dependet ad Creatorem, et non e conyerso nisi secundum intellectum : quia dependentia respectus creaturee non potest intelligi sine correspectu in Creatore, licet non dicat nisi rationem in ipso, et non rem quae diversa sit ab ipso.

Ad aliud dicendum sicut supra, quod missus, et datus, claudant in se relationes.

Ad aliud dicendum, quod Magister accipit datus, et donatus, pro missus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2