Articulus 3
Articulus 3
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Praeterea est unum nomen quod de nulla persona sigillatim dicitur, etc."
1. Videtur enim falsum quod dicit: quia hoc nomen, 7rintas, quasi collectivam pluralitatem designat personarum. collectiva autem pluralitas est simpliciter plura, et secundum quid unum, scilicet secundum formam collectionis gue minimam habet unitatem : Trinitas autem est unitas essenti# simplicissima et verissima : ergo non dicit pluralitatem personarum collectivam.
2. Praeterea, Bernardus in libro V de consideratione ad Kugentum papam dicit, quod inter omnes unitates arcem tenet unitas Trinilatis : sed inter omnes unitates inferior est unitas collectiva : ergo Triitas non dicit unilatem collectivam.
3 Item, Si dicit pluralitatem personarum hoc nomen, 7rinifas, aul cum ordi~ ne, aut sine ordine. Si sine ordine : tunc videtur esse confusio personarum : pluribus enim collectis sine ordine ad unum generatur confusio, et non unio. Si autem dieit cum ordine : tunc eril prius et posterius in ordinatis: et ita videtur, quod nullo modo dicit collectionem plurium.
4. Tem, Cum dicitur Trinitas trium unitas, videtur unitas numerari intribus: sed unitas aul est essentia, aut non. Si non : ergo est aliqua unitas in qua conveniunl praeter essentiam. Si est essentia : tunc essentia numerata est in tribus, quod falsum est.
3. Item, Hoc nomen, Trinitas, aut est absolutum, aut relativum. Si absolutum . ergo debet sigillatim de personis praedicari : et hoc falsum est : quia haecnon est vera, Pater est Trinitas. Si autem est ad aliud ; tunc quaerit determinari extra, quod etiam non convenit ei: ergo videtur, quod non sit nomen divinum.
6 Praeterea, Videtur Trinitas repugnare simplicitati divine. Dicit enim Boetius, quod unitatis ejusdei m re iteratio non infert nomerum : ut cum dicitur, Tullius est unus, Marcus est unus, Cicero est unus, non possum inferre : ergo Marcus Tullius Cicero sant tres : crgo a destruclione consequentis, ubi infertur numerus, ibi est diversitas : sed in Trinitate significatur numerus : ergo diversitas : sed in uno et eodem simplicissimo nullus est numerus : ergo cum Deus sit omnino simplex, non debet sigmiicari hoc nomine, Trmitas, quod importat numerum,
7. Item, Nihil habens aliquid intelligibile ante se est simplex omnino, vel ad minus ipsum non est simplicissinum : hoc nomen, 7rinitas, ponit ante se et intellectum persone numerate, et unitatis essentiae : ergo Trinitas non est simplicissimum : ergo non est nomen divinum, ut videtur.
Solutio. Dicendum cum Magistro, quod Trinitas dieit quasi collective simul omnes personas: non autem dicit collectionem, sed quasicollectionem : diflert enim im duobus a forma collecliv: nomi-~ nis, quorum unum est, quod unit in simpliciter uno et simplicissimo ea quae colligit, quia in unitate essentia simplicissime, a cujus unitate tamen non imponitur nomen: sed collectivum non dicit unionem nisi in forma collections, que secundum quid habet unitatem, et sim~ pliciter pluralitatem. Alia differentia est : quia ea quae colligunt, habent srmpliciter muliitudinem sine ordine, sicut acervus, vel populus, vel turba. Quod autem non habeant snmpliciter multitudimem, probatum est supra '. Quod vero non sint om- nino sine ordine, probatum est etiam supra‘: quia in personis est ordo nature. Et per hoc patet solutio ad tria prima.
Ap guartum dicendum, quod unitas non est numerata per ly ¢riwm: quia tunc deberet dicere tres unitates: sed persone numerate sunt, et unitas est ibi cadens ut uniens ea quae sunt numerata hoc modo numeri qualis est in divinis.
Ad aliud dicendum, quod hoc nomen, Trinitas, est ad aliud, ut aperte dicit Boetius in libro de Trinitate, sic : Quo fit ut hoc ipsum Trinitas etiam ad aliud dicatur. Sed est relativum intrinsecus : quia claudit in se ea ad quae determinantur relationes eorum.
Et si objicias, quod Trinitas est trium unitas : et ita ratione ejus quod unitas, significat essentiam : et ratione ejus quod est trium, significat ad aliquid : et ita significabit essentiam, precipue cum unitas cadat in recto in diffinitione ejus, ly trium autem in obliquo. Dicendum, quod hoc nomen, 7rinitas, imponitur a distinctione personarum collectiva, et non ab unitate : et ideo licet per modum significandi per nomen quod abstractive dicitur, essentia significetur in recto : tamen secundum rationem impositionis et rem, e converso est, scilicet quod essentia significatur in obliquo, et persone collective in recto : quia Trinitas exponi habet, tres uniti in una essentia.
Si autem queras, Quare propter abstractionem magis significat essentiam in recto, et personas in obliquo, quam e converso ?
Dico, quod supposita numquam abstracte possunt significari : quia contra naturam suppositi est, quod sit abstractum : sed forma bene abstrahitur : et ideo cum persone sint supposite, in abs- tracto nomine non possunt importari in recto.
Si autem queras, Quare ergo non fuit impositum nomen concretive, quod significet collectivas personas in recto ?
Ad hoc est dicendum, quod hoc est contrarium collectioni et nominationi : quia nomen vult imponi ab aliqua forma una: et cum supposita ut supposita non dicant unum, non potest esse unum nomen asuppositis impositum : sed poterat esse nomen suppositi simpositum, et a forma uniente per modum collectionis : nullum enim nomen imponitur nisi a forma.
Praeterea, Forma collectionis inter omnes formas est minus uniens, et ideo illud cujus est forma, non est nisi oblique : ut dicimus, acervus lapidum : et non dicimus, acervus lapides : et ideo cum Trinitas a tali forma discretionis collectiva imponatur, respiciet personas oblique.
Ad aliud dicendum, quod Trinitas personarum non repugnat simplicitati essenti : quia persone non dividunt essentiam, nec essentia componitur vel dividitur in eis. Sic autem ratio est de tribus aliis diversis : et ideo numerus personarum non ponit diversitatem, sed distinctionem relationis secundum originem tantum, quae minima est omnium distinctionum : et tamen in divinis sufficit ad constituendum personas, licet non variet essentiam.
On this page