Articulus 4
Articulus 4
An hoc nomen, incarnatus, conveniat uni persone, vel omnibus ?
1. Hoc enim videtur falsum: quia incarnatus si non dicit nisi divinam essentiam cum effectu in creatura, tunc convenit omnibus simul personis, quod absurdum est.
2. Item, Omne nomen ex tempore Deo conveniens, dicit divinam essentiam, et connotat effectum in creatura : hoc vero nomen, incarnatus, est hujusmodi: ergo dicit divinam essentiam, et connotat effectum in creatura : et sic convenit communiter omnibus, quod heresis est.
Solutio. Dicendum, quod incarnatus et humanatus, non dicit secundum nomen relationem, sed in se claudit relationem in supposito : quia suppositum ejus est Filius per se: et essentia divina non est incarnata in se, et per se, sed in Filio et per Filium : et hoc probatum est in IIE libro"Sententiarum.
On this page