Articulus 1
Articulus 1
Utrum in divinis sit vel possit esse persona ?
Et quia circa istum tractatum major difficultas libri consistit, ideo ante Litteram queruntur hic duo, scilicet si persona est in divinis, vel potest esse? Secundo, dato quod sic, utrum significet substantiam vel proprietatem ? Hoc enim oporteret scire ante diffinitionem persone.
Videtur autem persona non esse in divinis : 1. In inferioribus enim videmus nihil tante compositionis sicut persona est : ergo nihil tantum repugnat maxime simplicitati : sed maxima simplicitas est in divinis : ergo nulla potest ibi esse personalitas. Quod autem persona maximam dicat compositionem, sic probatur : Hoc aliquid in rationali natura est ultimum compositionis naturalis, in quo sunt omnium praecedentium compositiones: compositio enim clementi ex forma et materia determinata contrarietate, et composilio mixti, et compositio complexionati, et compositio heterogenii in membris dissimilibus organicis, et compositio cor poris et anime vegetabilis et sensibilis et rationalis ponitur in eo quod est hoc aliquid in natura rationali. Alia autem est compositio accidentium naturalium et individuantium et personam facientium : et haectriplex etiam supponitu in persona: ergo persona claudit in se omne genus compositionis, et substantialis, et accidentalis: et sic constat propositio prima.
2. Item, Non est persona quae non subsistat nature communi et proprietati distinguenti : nihil autem subsistit sic nisi subjectum : ergo quod non est subjectum nec substat nature, non est persona. Dicit autem Boetius, quod in divinis subjectum esse non potest, cum sit forma simplex : ergo nec persona ibi esse potest.
3. Item, Id quod est maxime divisionis secundum naturam, maxime repugnat unitati simplicissime : sed persona est maxime divisionis secundum naturam : ergo pluralitas personarum maxime repugnat unitati simplicissime. Prima constat. Szecunpa probatur per hoc quod in natura non est nisi potentia et actus, et compositum ex utroque: quae autem in potentia plura sunt, non sunt plura nisi secundum quid: sed forma in eadem natura secundum rationem ad minus est una: compositum autem a composito differt per formam naturalem et materiam naturalem : ergo utraque dividitur ab eo : ergo pluralitas illius maxime repugnat prime simplicitati.
4. Item, Per se unum non est ab alio distinctum si non habet distinctionem substantia a qua est omnis numerus personarum : substantia autem in divinis non numeratur: ergo non admittit personarum pluralitatem: ergo in divinis ad minus non est hoc modo persona, quo ponimus ibi personas.
3. Item, Hoc videtur per Augustinum ‘, et ponitur hic in Litéera, ubi dicit, quod non ideo fuit responsum tres persone hereticis querentibus quid tres, ut illud diceretur : sed ne taceretur : ergo videtur, quod persona non debet dici esse in divinis.
6. Item, Anselmusin Monologio : "Li- cet possum dicere Trinitatem propter Patrem et Filium et Spiritum sanctum qui sunt tres, non tamen possum proferre uno nomine propter quid tres, velut si dicerem, propter tres personas: sicut dicerem unitatem propter unam substantiam : non enim putand# sunt tres persona@, quia omnes persone sic subsistunt separate ab invicem, ut tot sit necesse esse substantias, quot sunt persone ”," Item, ibidem: "In summa essentia sicut non sunt plures substantia, sic non sunt plures persone." Ex his accipitur, quod persona non competit di-~ vinis.
SED CONTRA : 1. Richardus de sancto Victore in libro suo de Trinitate dicit : "Timentes ubi non est timor, recte timerent personas secundum substantiam dici, si persona tantum esse substantiale significaret, nec aliquid consignificarets:" ergo videtur quod persona sit in divinis: et quod qui timent dicere, timent ubi non est timor.
2. Hem, In Littera, habemus, quod convenientius dicuntur tres persone, cum quaeritur, quid tres? quam aliquid aliud,
3. Item, Persona dicit nature rem distinctam, et persona magis significatur per quis, quam per quid : quia guid querit de natura indistincta, guis autem de distincta : sed in divinis sunt plures aliqui distincti : ergo cum divina natura sit natura intellectualis, ibi sunt aliqui distincti nature rationalis: ergo a differendo sunt in divinis persone.
4. Item, Persona est per se una: sed per se unus est Pater, et per se unus Filius, et per se unus est Spiritus sanctus : ergo sunt ibi plures persone : ergo, etc.
5. Item, Richardus: "Triplex distinctio personalis invenitur, scilicet proprietate sola, origine sola, proprietate simul ct origine. In Angelis proprietate sola, in Deo origine sola, in homine autem proprietate simul et origine :" ergo in divinis est persona.
6. Item, Ultimum et perfectissimum rationalis nature est persona : ergo personalitas ultima dicit perfectionis rationem: quidquid autem perfectionis est, Deo attribui debet: ergo ratio personalitatis Deo attribui debet, et maxime, ut videtur.
7. Item, Supra probatum est divinam naturam communicabilem esse : communio autem nature intellectualis etiam intelligi non potest nisi intelligatur communicans ean: omne autem communicans naturam intellectualem est persona: ergo in divinis sunt persone.
Solutio. Absque dubio et hesitatione concedendum est, quod in divinis sunt plures communicantes naturam divinam intellectualem : et quia tales communicantes necessario distincti sunt, ideo necesse est concedere, quod sunt persone in divinis, et quod ratio personalitatis conveniat eis, licet non omni eadem ratione qua invenitur personalitas in natura humana et angelica, ut patebit in sequentibus.
Ap pPRimuM ergo dicendum, quod compositio maxima accidit persone ex natura qua communicat cum alts in genere forme et materiae : ideo enim oportet multis eam trahi ad perfectionem cui soli convenit ratio personalitatis. Si illam autem perfectionem in primo inveniret, non oporteret tot compositionibus eam trahi ad illud: unde si natura elementi esset intellectualis, non oporteret fieri compositionem, quia hoc elementum habens naturam clementi communius esset persona: et hoc patet, quia in Angelis personalitas non requirit hujusmodi compositionem, et in divinis non requirit aliquam compositionem.
Ad aliud dicendum, quod secundum Richardum, differentia est inter subsistere et existere : subsistit enim quod per se distinctum est proptetate quae im ipso est ut in subjecto: existit autem quod per se est distinctum ex origine, hoc est, ex modo originis, scilicet quia ex originis ratione distinguitur ab eo quod ab ipso est, vel a quo ipsum est : unde proprie loquendo in angelica natura persone sunt subsistentia tantum : quia una earum non distinguitur ab alia per hoc quod una sit ex alia, vel alia ex ipsa: sed proprietatibus quibus subsistunt et substant, personalis distinctio eorum invenitur in eis. In divinis autem proprie loquendo persone sunt existentia# : quia distinguuntur modo originis vel relatione que non est in distincto ut in subjecto, sed potius (ut dicunt Augustinus et Boetius) praedicat id quod ad alterum est, et non quod ad se est secundum originis modum quo alter est ex altero. Ju humanis autem accipitur distinctio secundum utraque, scilicet substare collationi proprietatum individuantium, et secundum originis modum quo persona a persona educitur: et ideo substantes vel subsistentes essentia vocantur. Sed alii Doctores sacre Scripture subsistentias large accipiunt pro qualiter cumque per se existentibus hypostasibus : et ideo personas divinas subsistentes vel subsistentias vocant.
Ap a1iup dicendum, quod licet persona in creata natura intellectuali sit maxime divisions inter ea quae sunt eadem, quia est majoris divisionis quam forma secundum se: hoc tamen accidit ei, scilicet in quantum est in hae natura: constitulio enim persone est ex eo quod sit per se unum secundum quemcumque existentia modum in natura intellectuali, et ideo hoc argumentum non procedit.
Ad aliud dicendum, guod habere substantiam divisam in personis accidit ex nature formalis ignobilitate, cum natura forine create in pluribus divisa per esse remaneat ratione una, et sic nititur ad unitatem, in pluribus ostenditur satis : quoniam si posset, etiam secundum esse et secundum id quod est, maneret una: sed quia non plene simplex est, ideo ac- cidit ei hujusmod: divisio in personis et hypostasibus in quibus est. In divinis autem in quibus est plena simplicitas, existentia modus secundum originem inducit rationem alietatis et personalitatis: et tamen substantia id quod est, manet indivisa: et bene concedimus, et infra probabimus in sequenti distinctione, quod non simpliciter numerus est in divinis, et quod personarum vel notionum numerus non est simpliciter numerus : et hoc ideo, quia nullo modo ponimus in divinis substantiam numerari, neque secundum se, neque secundum quod est in persona.
On this page