Articulus 2
Articulus 2
Utrum persona in divinis significet substantiam, vel proprietatem ?
Videtur quod substantiam : et quia eirca hunc articulum fere consistit tota difficultas hujus tractatus, sumantur argumenta, quotquot elic: possunt ex Litera.
Secundum est quod dicit: "In hae Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris."
Tertium est quod dicit: "Ad se quippe dicitur persona, non ad Filiumvel Spiritum sanctum : stceut ad se Deus dicitur, et magnus, et bonus, et Justus."
Quarlum est quod dicit : "Quemadmodum hoc ili est esse, quod Deum esse, quod magnum esse, quod bonum esse : ata hoc est illi esse, quod personam esse."
Quintum est ex verbis Magistri, ubi dicit : "Cum dicitur, Pater est persona, hie sit sensus : Pater est essentia divina."
Sextum est in tertio capitulo C istius distinctionis, ubi dicit: "Volumus vel unum aliquod vecabulum servare huic signification, cua intelligitur Trinitas, ne omnino laceamus interrogati quid tres essent, cum tres esse fateamur."
1. Cum igitur ad quid non respondeatur congrue nisi substantia, videtur quod hoc nomen, persona, substantiam significet. Et hoc Augustinus dicit in multis locis ,
2. Item, Anselmusin Monologio: "Quot sunt persone, tot sunt substantia individuae ." Ergo persona significat substantiam, licet proprietatem cum substantia consignificet : et auctoritas est supra habita.
3. Item, Magister Hugo de sancto Victore : "Unum solum nomen substantiale est, quod de simgulis singulariter dicitur : in summa tamen non singulariter, sed pluraliter pronuntiatur, cum tamen ad substantiam dicatur : et hoc est persona ,"
4, Item, hoc accipitur a diffinitione persone quam dat Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, sic : "Persona est rationalis nature substantia individua :" cum enim in diffinitione persone substantia cadat in recto, oportet quod persona sit in generé substantiae.
5. Item, per rationem Boetii qua venatur persone diffinitionem : quia persona aut est in genere accidentium, aut substantiae : non accidentium : ergo substantia. Item, in genere substantiae sunt prime et secunde : et prima (alias, persona) non dicit secundam, quia sic in una natura non esset nisi persona in specie : ergo primam : et non cujuscumque substantie, sed rationalis : ergo persona est prima substantia in natura rationali.
6. Item, Sive persona dicatur per se sonans, secundum vocabuli etymologiam, sive per se una secundum vocabuli compositionem, non convenit msi substantia : quia nihil est per se unum, nisi hoc aliquid in substantia : forma autem de se communis est, materia autem in potentia : ergo per se ems unum nons est nisi hoc aliquid in substantia: accidentia enim per se non sonant, nec per se unum sunt: ergo, etc.
7. Item, Quidquid perfectionis est, Deo debet attribui : sed perfectionis summe est, quod illa quae naturam in inferioribus communicant, per se unum sint et per se subsistant : ergo hoc magis convenit superioribus : ergo persone divine per se subsistunt : ergo sunt substantia, vel subsistenti# : ergo persona in divinis significat substantiam.
1. In conrrartum est quod dicit Boetius ‘ sic, quod si persone divise sint, substantia vero indivisa, necesse est vocabulum quod ex personis originem capit, id ad substantiam non pertinere : eum ergo nullum vocabulum ita trahat originem ab ipsis personis sicut persona, videtur quod non pertineat ad substantiam.
2. Item, Boetius : Essentia continet unitatem, relatio autem sola multiplicat Trinitatem : cum ergo hoc nomen persona, pluraliter de tribus dicatur, et multiplicetur, videtur quod ad solam pertineat relationem.
3. Item, Augustinus? : "Cum Pater et Filius et Spiritus sanctus dicuntur tres persone, nulle moles aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulecumque dissimilitudinis, ut ibi intelligatur aliud alio vel paulominus, quocumque modo minus esse aliud alio potest, ut neque personaruni sit confusio, nec talis distinclio qua sit impar aliquid. Quod si intellectu capi non potest, fide teneatur, donec illucescat in cordibus nostris, qui ait per Prophetam, Misi credideritis, non intelligelis." Ex hoc accipitur, quod nihil quantulumcumque de substantialibus est in uno, quod non sit in allo : cum igitur personalitas unius non sit in alio, videtur quod persona substantiam non signiticet.
4. Item, In nulla natura idem potest esse principium incommunicabilitatis et communicabilitatis : sed in divinis (ut dicit Richardus) persona est principium incommunicabilitatis, substantia autem communicabilitatis : ergo persona non significat substantiam.
5. Item, Proprietas est quae facit in divinis numérum, ut habitum est ante, et iterum habebitur in sequenti distinctione : sed facit numerum personarum : ergo persona est id quod constituitur proprietate : hoc autem non est substantia, quia proprietates substantiam non determinant: ergo videtur, quod persona non dicat substantiam.
6. Item, In quocumque praedicamento continetur inferius alicujus generis secundum sui nataram, in éodem cadit et genus illud secundum naturam : sed sub persona sicut sub communi intentione sumimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et hace sunt in ad aliquid secundum sui naturam : ergo et persona que communis est secundum rationem ad illa.
7. Item, Cum dicitur persona, hoc vocabulum ab aliquo imponitur : dicitur autem quasi per se una: per se autem sonat singularitatem : ergo videtur, quod a singularitate nature rationalis imponitur: singularitas autem in divinis non est nisi a proprietate : ergo videtur, quod significet proprietatem.
Item, Richardus dicit, quod idem est persona quod existens per se solum se~ cundum quemdam modum singularis existentie nature rationalis : ergo videtur significare singularitatem notionum.
Surer hoc ut magis eluceat quesitum, accipiende sunt octo opiniones, quae hic diversificantur per Doctores, ut invenitur in scriptis eorum.
Sunt enim qui dicunt, quod hoc nomen, persona, secundum diversa tempora diversas accipit significationes, ut infra habebitur in Lettera : dicunt enim, quod ante questionem hereticorum non significabat nisi substantiam divinam distinctam ab aliis essentiis, sicut hic homo, et hic angelus distinguitur ab aliis : et tunc dicebatur, quod Pater et Filius sunt una persona, sicut una substantia, et una essentia. Post questionem autem hereticorum fuit institutum hoc nomen, persona, ut in plurali significaret proprietatem sive relaliva, in singulari autem substantiam : et ideo cum dicitur, Pater et Vilius et Spiritus sanctus sunt persone, significat relativa : cum autem dicitur, Pater est persona, significat substantiam. Tertiam autem imstitutionem accepit ab usu. modernorum, secundum quorum usum a tempore Boetu tantum relativum significat, et in singulari, et in plurali.
Sunt secundi qui dicunt, quod hoc nomen, persona, aliam habet significationem cum per se ponitur, et aliam cum adjuncto termino numerali vel disjunctivo vel partitivo : ut cum dicitur, tres persone, alia persona, distincta persona, significat notionaliter relativum et id quod ad alterum est.
Sunt tertii qui dicunt, quod significat absolute substantiam, non quae est natura vel essentia divina, sed quae est hypostasis. Dicunt enim, quod sicut essentia essentiam, et homo hominem, ita persona personam significat : et per personam intelligunt substantiam distinctam, secundum quod substantia dicitur a substando proprietati.
Sunt quarti, qui dicunt, quod persona est nomen aequivocum, et quandoque significat essentiam, quandoque personam, quandoque proprietatem.
Item, quinti sunt qui dicunt, quod persona significat substantiam, et proprietatem : sed substantiam in recto, adhibentes rationem sui dicti: quia dicitur persona quasi per se una : et ly una dicit ibi substantiam, quae cadit ibi in recto : et ly per se dicit proprietatem, quae quasi innuitur oblique.
Sunt sexti qui dicunt e converso, quod persona significat proprietatem in recto, et substantiam in obliquo in divinis : et hoc probant per diffintionem Boetii, qui dicit, quod persona est individua substantia rationalis nature, in qua ratio-~ nalis nature cadit in obliquo : et hec opinio fere omnium est, et auctor ejus est Antisiodorensis. Immediate autem hanc defendit Simon Tornacensis.
Septimi sunt qui dicunt, quod persona significat substantiam primam, distinctam proprietate incommunicabili : ahter enim significatur substantia, cum dicitur, substantia : et aliter, cum dicitur, homo : et aliter cum dicitur, Socrates. Primo enim modo significatur in communitate generis. Secundo modo, cum specialitate speciei. Tertio modo, cum singularitate socrateitatis sive individui. Et haec opinio esse videtur Richardi de sancto Victore, et a quibusdam etiam modernorum defenditur.
Octava est, quod persona significationem habet substantiae et proprietatis : sed circa substantiam illam quam importat, nec pomit proprielatem, nec numerum quem facit proprietas : et haecopinio inter omnes quasi mediam viam tenet, et hec mihi magis videtur esse vera : et ideo amplius explanetur. Cum dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, significatur aliter substantia per ly Deus, quod est praedicatum : et aliter per hoc verbum, est, cum dicitur, isti tres sunt unus Deus : cum enim dicitur, isti, etc., pronomen significat substantiam, quae supponitur et distinguitur : ly sené autem importat eamdem per respectum ad naturam, et ly Deus importat eamdem ut communem. Unde dico, quod persona significat substantiam, ut significatur per ly isti, et per ly sunt, et non ut significatur per ly Deus : et ideo quia non potest intelligi tres esse, nisi talis substantia cadat in significatum plurale, necesse est hoc nomen, persona, cadere in pluralitatem, quando de omnibus dicitur in summa. Hac autem substantia sic supposita non tantum importatur in intellectu persone, sed etiam proprietas constituens personas indeterminate et in ratione communi.
Et quod ita sit, probatur per tres Auctores, et per simile. Dicit enim Augustinus in principto libri VIT de Trinitate : "Omnis essentia quae relative dicitur, est etiam aliguid excepto relativo, sicut homo dominus, et homo servus, et equus jumentum, et nummus arrha: et s1 non esset homo, idest, aliqua substantia, non esset qui relative diceretur : et si non esset equus quaedam essentia, non esset quod jumentum relative diceretur. Quapropter si et pater non est aliquid ad seipsum, non est omnino qui relative dicatur ad alterum vel ad aliquid." Ex hoc accipitur, quod persona haecet illa dat intellectum substantiae supposite, et etiam intellectum proprietatis : ergo et persona quae dicit in communi substantiam suppositam, in intellectu suo claudit utrumque, scilicet personam, et proprictatem. Secundus auctor est Boetus in libro de Duabus naturis in una persona Christi, qui venatur diffinitionem persone ex substantia supposita, et proprietate distinguente, et concludit eam sic, quod persona est individua substantia rationalis nature. Tertius est Richardus in suo libro de Trinitafe, dicens : "Persona significat substantiale esse ex aliqua singulari proprietate. Ideo ergo fidenter fatemur personas in divinitate secundum substantiam dictas, et substantiam significare, et plures ibi esse personas, non plures substantias : quia sunt ibi plures habentes unum et indifferens esse ex differenti proprietate. Unitas itaque ibi est juxta modum essendi, pluralitas juxta modum existendi : unitas essentia, quia unum et indifferens esse : plures persone, quia plures existentia."
Per exemplum etiam hoc probatur : quia in inferioribus persona significat substantiam suppositam nature communi: supponitur autem nature communi per individuationem quam habet ex materia et accidentibus proprus : sed ex sui ignobilitate est, quod dividitur per materiam in qua est, ita quod ula quae est in isto, non est inillo : et sicin duobus es} ignobilis, seilicet quia dividitur, et quia componilur cum eo quod individuat eam, duplici compositione, scilicet essentiali cum materia, et accidentali cum accidentibus individuantibus. Si ergo demus Deo quod nohilitatis est, et auferamus quod est ignobilitatis, significabit persona in divinis substantiam suppositam : non tamen divisam, nec compositam in eo in quo supponitur, sive in quo est : et ideo unitas personarum remanet semper in substantia, et numerus penes modum existentia ab alio, sicut dixit Richardus. Quod autem hoc verum sit, scilicet quod nihil absolutum in persona significatum numeratur, accipitur ab Augustino in fine libri VIX de Zrinitate, ubi sic dicit : "Aut siplacet propter disputandi necessitatem, etiam exceptis nominibus relativis, pluralem numerum admuittere, ut uno nomine respondeatur, cum quaeritur, quid tria, et dicere tres substantias aut tres personas, null moles aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulecumque dissimilitudinis, ut ibi intelligatur aliud alio vel paulominus, quocumque modo minus esse aliud alio potest, ut neque personarum sit confusto, nec talis distinctio qua sit smpar aliquid." Ex hoc accipitur, quod pluralitas personarum vel substantiarum, non potest referri ad aliquid absolutum significatum in hoc nomine, persona, quia tunc aliquid de substantia esset,in una persona’ quod non esset in alia : et sic imparitas ad minus esset, quod due haberent plus de essentia quam una/sola, quod hereticum est dicere : et ideo hic caute jloquendum est, scilicet ul{persona significet substantiam suppositam cum singulari proprietate in qua secundum existentia modum admittaltur numerus, et non numeretur substantia separata : et cum dicitur, due sunt persone, vel tres sunt persone, vel plures sunt persone, refertur numerus ad personam secundum existentie proprietatem, et non secundum multitudinem substantiae significate.
His napizis, dicendum est ad primum argumentum, quod dicit Augustinus : Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem, quod hoc verum est: et loquitur de supposita substantia que non est alia, nec aliudj habet esse supposita cum proprietate singularis existentie, et significata ut natura communis, sed habet alium significand: modum, et ratione illus modi cadit in pluralitalem, et non hoc nomen, Deus.
Ad aliud dicendum, quod cum dicimus personam Patris, dicitur substantia supposita quae est, quis est in Trinitate, in qua proprie loquendo non est ‘quod est : cum autem dicimus substantiam Patris, dicimus quo : et ut Augustinus notet indifferentiam quis est et quo] est in di- vinis, ideo dicit, quod non aliud dicimus uno etalio, licet dicamus diverso modo significandi.
Ad aliud dicendum, quod persona dicitur ad se ratione substantia significatae : sed tamen hoc non est totum significatum hujus dictionis, persona, sicut patet ex praedictis.
Ad id quod objicitur de Anselmo, dicendum, quod non intendit Anselmus dicere, quod. non signilicat substantiam, sed quod in divinis non ea ratione dicitur quod substantia numeretur, sicut fit in inferioribus : et quod faciat composi tionem proprietatis personalis cum substantia supposita quam importat.
Ad id quod objicitur de diffinitione Boetii, dicendum quod large sumitur substantia individua pro incommunicabili quocumque modo, sive secundum substantiam sit incommunicabile, sive secundum existentia proprietatem solam : sic enim competit divinis : Pater enim cum Filio omnia habet communia nisi existentia sue proprietatem : et sic est etiam in aliis personis divinis.
Ad aliud dicendum, quod ut dicit Boetius, et etiam Magister ', Persona dicitur a per se sonando secundum etymologiam : vel dicitur per se una, fut dicit Simon Tornacensis, et ly per, se notat existentie proprietatem in divinis Una autem non dicit essenti# unitatem meo judicio, ut ille dicebat, sed potius unitatem persone quae consequitur ex proprietatis distinctione, ut supra diximus?, et iterum in sequenti distinctione determinabitur. Persona enimgper se est una sua proprietate personali.
Apw autem quod objicitur in contrarium, ad duo prima quae sunt Boetii, dicendum quod Boetius non accipit in persona significatum principale, quod est substantia supposita absolute dicta : et hoc ideo, quia ibi non intendit loqui de significatione nominis, sed potius de pluralitate : et quia non cadit pluralitas ratione substantia, sed ratione existentie proprietatis quae relatio originis est, ideo dicit, quod non significat substantiam sed relationem.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus dicit hoc, ideo quod non retorqueatur pluralitas et numerus ad substantiam que significatur in nomine, sed ad existentia modum.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod in nulla natura idem est principium communicabilitatis et incommunicabilitatis :; sed in divina natura sufficit diversus modus intelligendi : et hoc ideo, quia in inferioribus quae composita sunt, diversum est quod est et quo est, et diversum est quis est et quo est : in divinis autem proprie loquendo non est quod est et quo est: sed ibi est verissime quis estet quo est, sed non sunt diversa in re, quia aliter esset ibi compositio universalis. Unde nobilitas simplicitatis diving tollit diversitatem a quis est et quo est sed non tollit veritatem, quia verissime est 1bi quis est, et verissime est ibi quo est : et ideo ex modo intelligendi gues est, accipitur personalitas et incommunicabile : et ex modo intelligendi quo esé, accipitur natura et nihilominus quis est significat substantiam suppositam, licet consignificet cum ea proprietatem modi existentic quo existit persona in divinis.
Ad aliud dicendum, quod numerata est persona ratione proprietatis : unde numeratur ut constiluta proprietate, et in substantia non : et hoc melius explicabitur in sequentibus istius distinctionis.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur Pater, etiam significatur substantia cum singulari proprietate, ut expresse patuit per auctoritatem Augustin: sumptam de libro VII de Trinitate, in principio libri: etideo cadit in praedicamento substantie theologico ratione substantiae, et in predicamento relations ratione consignificaticum substantia.
On this page