Articulus 3
Articulus 3
Cur in divinis dicimus tres personas, non tres substantias ?
Incidit autem quiestio super hoc quod dicit Augustinus, in primo capitulo, ibi, C, "Cur non hectria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam, et unum Deum ?"
1. Hic enim dicit Augustinus dria : et cum fria in neutro dicat substantiam, videtur substantia numerari et plurificaTi, cum dicitur, tves persone.
2. Item, Anselmus in Monologio dicit, quod aptius dicantur tres esse substantie : ergo substantia numeratur. Item, Augustinus in fine libri VIT de Trinitate dicit, quod dicuntur tres substantic : ergo ut prius. Hoc idem habetur hic in Littera, et Damascenus et Chrysostomus dicunt seepius. Item, Hilarius in libro de Synodo : "Sunt quidem per substantiam tria, per consonantiam autem unum : ergo videtur expresse, quod substantia numeretur per tria, et quod unum sint consensu." Item, ibidem : "Tres substantras esse dixerunt, personas per substantias edocentes, non substantiam Patris et Filii diversitate dissimilis essentiae separantes:" ergo videtur. quod diverse numero sint substantiae, et essentia una.
3. Item, Nihil individuatur et efficitur unum numero, nisi per substantiam : Pater est persona una in numero, et similiter Filius: ergo plures persone quae plures habent unitates, sunt plures substantie numero. Progatio prima. Omne predicamentum aliud a substantia, non dicit nisi formam accidentalem : hoc autem non efficitur unum numero, sed quod habet esse haec forma vel illa: non autem habet esse haecforma vel illa, nisi in quantum est in hoc subjecto vel illo: ergo nullum aliud praedicamentum habet individuum nisi substantia solum : ergo probata est ista, quod omne unum numero unitate substantia est unum, et plura numero pluralitate substantiae sunt plura: cum igitur Pater et Filius et Spiritus sanctus sint plures persone, videtur quod non nisi ratione substantia numerate sint plures.
4. Item, Nomini multa accidunt, scilicet genus, numerus, casus, et hujusmodi: sed accidentia omnia illa praeter numerum dicunt modum, sed numerus vult habere proprium significatum quoad substantiam quam significat nomen unum vel plures, ut patet, cum dicitur, homo, et cum dicitur, Aomines, una est equalitas quam significat nomen in utroque homine : sed substantia significata in eodem, non una: quia dicimus bene, Socrates est homo: et non dicimus, Socrates est homines: ergo videtur, quod omne nomen pluralis numeri diversitatem ponat in substantia quam significat: ergo cum dicitur, plures persone, erit substantia numerata in hoc nomine, persona.
5. Item, Si ratione proprietatis nomen habet plurale, quodlibet singulare habe~ ret plurale, quia uni multa accidunt, ut dicit Philosophus: et sic diceremus duos vel plures Socrates ratione grammatice et musice quae sunt in Socrate, quod falsum est : ergo numerus ponitur circa substantiam
6. Item, Cum Pater plures habeat proprietates, quia innascibilitatem, et paternitatem, et spirationem activam, diceremus Patrem esse plures patres vel personas, quod falsum est : ergo numeratur substantia in nomine persone quando dicitur pluraliter.
Sed contra : Substantiaest una numero in tribus: vel necessario aliquid ha~ bet unus quod non habet alius: et unus non est in alio, si substantia est diversa : et aliquid operatur unus quod nonalius, et iferum non magis conveniunt tres persone in substantia quam tres homines : quae omnia abhorret fides Catholica: ergo oportet dicere, quod substantia non numeratur. Si forte dicas, quod substantia numeratur, sed non dividitur : hoc non est intelligibile : quia nihil numeratur, nisi quod distinguitur.
Solutio. Dicimus sine prajudicio, quod istas quéestiones de persona, magis solvendas exspectamus in patria, quam in via possimus : sed tamen ne videamur preterire,
Dicendum ad primum, quod communiter dicitur, quod éria ponitur ibi pro tres in masculino, eo quod hypostases numerantur, non autem substantia. Quare autem masculinum attribuatur personis, et neutrum essentia, supra est expeditum.
Ad aliud dicendum, quod in dicto Augustini et Anselmi et Hilarii ponitur substantia pro hypostasi, et sumitur ab actu substandi proprietati: sicut in sequenti capitulo determinabitur, cum queretur de quatuor nominibus gracis.
Ad aliud dicendum, quod pluralitas que est simpliciter multitudo, non est in divinis, ut probatum est supra!: et cum non sit simpliciter pluralitas in divinis, nominibus etiam personalibus non est significata simpliciter pluralitas, sed quedam tantum.
Ap aLiup dicendum, quod nomen quod significat substantiam cum qualitate, et hac diversa, est nomen composili: et ideo non est nomen quod digne nominet Deum : quia in Deo qualitas et substantia idem sunt : et ideo in inferioribus in quibus simpliciter plura sunt, est pluralitas in substantia quae dicit quod est: sed in Deo, in quo non differt quis est a quo est, non potest poni pluralitas in substantiali aliquo vel absolu~ to: sed tantum, ut dicit Richardus, ponitur in existentia modo : et ideo guis ex parte modi existentie plurificatur, non autem ex parte substantiae : et ideo etiam pluralitas consignificata in nomine divino, non est ejusdem rationis cum pluralitate nominis creati: unde cum dicitur, tres persone, sensus est, tres in existentie proprietate, et non in substantia vel aliquo essentiali distincti : in inferioribus autem tres persone sunt differentes per esse et substantiam, quae dicit id quod est. libet proprietate potest accipi pluralitas, sed a proprietate originis secundum existenlia modum, quia de illis non mult conveniunt uni, nec uni due secundum cumdem modum : ut Patri convenit non esse ab alio a quo alius, quod non conyenit alii: Filio autem convenit esse ab alio per generationem, et Spiritui sancto esse ab aliis per spirationem : tales enim proprietates (ut dicit Anselmus) nec natura admtitit inesse eidem, cum sint opposite: nec ratio capit qualiter uni possint convenire: et ideo numerus talium sufficit hypostasibus divinis, precipue cum (ut dicit Hilarius) proprietas sit persona subsistens et perfecta: quia in divinis nihil accidentale est : sed proprietas in persona, cujus est proprietas, est persona ipsa subsistens et perfecta, ut dicit Damascenus.
On this page