Articulus 4
Articulus 4
Quid significent haecnomina secundum Graecos, nmodowmoy, ovalware, Srdotacic, et et haec secundum Latinos, essentia, subsistentia, substantia, et persona ?
ARTICULUS IV. Quid significent haecnomina secundum Graecos, nmodowmoy, ovalware, Srdotacic, et et haec secundum Latinos, essentia, subsistentia, substantia, et persona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in quarto capitulo, ibi, D, "Qua necessitate nan solum Latinus, etc."
Hic enim incidit questio de quatuor vocabulis Grecorum et Latinorum, que sunt apud Greaecos obcla, obalwais, dadataats et zpsswnov : apud Latinos autem, Marcus Tullius posuit quatuor illis respondentia per ordinem, scilicet essentia, subsistentia, substantia, persona.
L. Et videtur, quod male sumantur a Sanctis : quia dicit Boetius in commento libri Predicamentorum, quod usia est compositum ex prima materia et prima forma: usiosis autem prima forma, et hypostasis prima materia: ergo videtur, quod usia non dicat essentiam simplicem et divinam, sicut videtur hic dicere Augustinus.
2. Item Subsistentiam Augustinus et Hieronymus ponunt pro composito vel individuo: sed secundum Marcum Tullium idem est apud nos subsistentia quod apud Grecos usiosis: illa autem apud Grecos sonat substantiam in genere vel specie significatam, ut dicit Boetius : ergo videtur, quod magis debeat poni subsistentia pro persona qua communis est, quam pro persona quae est singularis.
3. Item, Dicit Boetius, quod Graci hypostasim non vocant nisi mdividua rationalis nature, et alia individua indienioris nature non vocant illo nomine : ergo videtur, quod idem sit substantia quod zodcwzev vel persona: et sic non debent esse nisi tria vocabula, et non quatuor.
4. Item, In nulla natura potest esse nisi unum subjectum primum, et unum predicatum ultimum : sed dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi (ande haecomnia trahuntur) quod persona non est nisi subjectum : ergo nullum aliorum potest subjectum nominare : ergo cum in natura non sit nisi quod est, ex parte cujus sumitur persona, et quo est ex parte cujus sumitur essentia, videtur quod duo alia superfluunt.
3. Item, In natura creata non est nisi universale et particulare : ergo penes horum differentias non debent esse nisi duo nomina.
6. Item, Cum inter illa quatuor sunt duo extrema, scilicet essentia, et persona: et duo media, scilicet subsistentia, et substantia : et substantia sit vicinior secundum intellectum essentiae: ergo non debet poni pro persona, sicut dicit Augustinus, sed potius pro natura communi.
Solutio. Dicendum, quod secundum diversos Doctores, et rationes nominum istorum diversas, diversus est usus istorum vocabulorum: in philosophia enim hypostasis dicitur prima materia, et usiosis forma prima, et usia compositum: cujus acceptionis hac est ratio: quia omnis causalitas secundum quodlibet genus cause necessario reducitur ad causam primam in genere illo, ul dicit Philosophus in II prime philosophie, ut omnis calefactio ad ignem : cum igitur supponi primo sit materia prime, omne quod supponitur, gratia proprietatis materialis supponitur et substat : si ergo substantia, vel hypostasis (alias, usiosis) quod idem est, ab actu substandi primo sumatur, necessario sonabit a quo est prima ratio substandi, id est, materiam primam: subsistentia autem sonat id quod est in se subsistens nullo indigens, ut dicit Boetius. Forma autem non indiget materia, sed potius est quoddam divinum et optimum quod appetitur a materia, et non appetit : et ideo consideratione prehabita, subsistentia sive usiosis accipitur pro forma prima. Essentia autem est illa a qua est esse, et cujus actus est esse, ut dicit Boetius et Tullius: esse autem non est actus essentie nisi quae est in materia, et ideo illam compositum vocaverunt : et sic satis apparet modus acceptionis Philosophorum. Ipécwnoy autem potius est poeticum nomen, quam philosophicum, nisi forte Poeta philosophus dicatur : quia imitatur Philosophum, fabulam componendo ex miris, ut dicit Philosophus. Est autem xgdewndv idem quod facies in larva, eo quod histriones in theatris differentem sexum, et proprietatem sonando sub Jarvis diversarum facierum vel Medex, vel Simonis, vel alterius representabant : et idcirco quia sonus in concavo solido repercussus, reflectitur incipiens ab acuto, ideo etiam Latini xpdcwnov personam dicunt, circumflexa penultima : quod licet sit contra compositionem vocabuli, quod componitur a pro et sono, nas, quod habet primam brevem’ : tamen quia ita est secundum proprietatem instrumenti per quod sonat, producitur, et in accentu circumflectitur : et quia etiam magne dignitatis alicujus persone ita etiam representari consueverunt, quibus non competit brevis syllaba unde sicut alius Poeta de talibus magnatibus loquens, dixit oldi pro il: ita etiam hic persona producit et circumflectit penultimam, eo quod magnitudinem talium hoc modo magis exprimit. Ista igitur est acceptio istorum vocabulorum apud Philosophos,
Magister Prepositivus ponit hic aliam acceptionem quae sumitur juxta traditionem Boetii in libro de Duabus naturis im una persona Christi, dicens, quod in pradicamento substantia duo sunt consideranda, scilicet substantia subjecti, et substantia quae est subjectum. Substantia subject est id quod est naturalis substantie, quod est praedicamentum : et hoe (ut dicit) accipitur nomine oda!zc apud Grecos, et nomine essentiae apud Latinos. Substantia autem subjecta est in se subsistens nullo indigens : et illa est genera, et species substanti#, quibus accidentia non accidunt, ut dicit Boetius, hoc est, accidentia nature, ut- album, nigrum, et hujusmodi : et hac vocatur subsistentia, et odctwas : aut est substans accidentibus, et haec est prima substantia qu propriissime dicitur, hoc est, Snéstastc, et substantia apud nos. Persona autem et nodcwnov refertur ad proprietatem quie notat auctoritatem dignitatis in moribus, vel natura : et ista est non tam Prepositivi, quam Boetii, et Marci Tullii : sed usus istorum apud Augustinum et Hieronymum, qui concedunt tres esse subsistentias, et non tres substantias, aliquantulum variatur.
Et ideo notandum, quod in substantia, id est, in natura substantia duo sunt, scilicet guo est, et id quod est. Quo est autem attenditur dupliciter, scilicet prout est in se simplex, non commiscibile alicut particularium : sicut cum dicitur, homo est species, et risibile : et hoc est proprium, et non commune, cum non possit praedicari de aliquo securidum intentionem illam : et hoc dicunt quidam esse essentiam. Accipitur etiam natura communis, ut praedicabilis de singulis : et sic homo est appellativum nomen, si sic accipitur in natura hominis : et sic apud Boetium vocatur usiosis vel subsistentia, apud Augustinum autem et Hieronymum vocatur substantia vel usiosis : quia secundum illos substantia respondet usiosi et non hypostasi. Si autem consideratur natura secundum id quod est, dupliciter consideratur : aut per respectum quem ponit ad naturam cui subsistit, et tunc dicitur substantia apud Boctium, et éréctass, vel subsistentia secundum Augustinum et Hieronymum : aut per respectum ad_proprietatem, et tunc dicitur secundum omnes persona et tpdcwroyv, Sed haecacceptio non videtur concordare Auctoribus qui dicunt essentiam rei dici et praedicari de eo cujus est essentia : et ideo dicendum, quod unum solum secundum intellectum Augustini et Hieronymi accipitur ex parle quo est, quod est essentia. Alia autem accipiuntur ex parte ejus quod est : et substantia quidem secundum eos ponit respectum ad quo est : propter quod etiam dubium facil intellectum apud Latinos, ut quandoque pro essentia, quandoque pro supposito ponatur : et ideo Latini concedere noluerunt tres substantias. Subsistentia autem secundum eos ponit respectum ad individuationem : licet in his duobus secundum Anselmum et alios sit e converso. Sed persona ponit specialem respectum ad distinctionem proprietatis pertinentis ad dignitatem moris vel nature
Huic ergo ultime opinioni consentientes, respondemus ad objecta : et patet jam solutio ad primum per hoc quod haecaliter sumuntur apud Philosophos, quam apud usum Sanctorum.
Ad aliud dicendum quod Augustinus et Hieronymus aliter accipiunt subsistentiam, quam Tullius : et hujus ratio jam dicta est propter dubiam acceptioncm verbi swbstantie apud Latinos : que quandoque accipitur pro essentia et natura communi : et ideo etiam apud Latinos nominat naturam primi predicamenti: sed Tullius accipit eam secundum quod dicitur ab actu substandi tantum.
Si autem queras, Quare Sancti non ita acceperunt eam? Dicendum, quod Sancti expresserunt fidem simplicibus : et ideo nolebant uti dubiis verbis, ne simplices secundum errorem possent seduci, dum multiplicitatem nominis ignorarent.
Ad aliud dicendum, quod Greei accipiunt hypostasim pro eo quod maxime est distinctum : et hoc non est nisi ultima compositione compositum. Ultima aulem compositione compositum est quod est ex ultima materia et ex ultima forma secundum naturam. Ultima autem materia est corpus organizatum humanum, hoc enim est majoris compositionis, quam aliquod corpus quoad organizationem : et ultima forma in natura est anima rationalis . et ideo individuum rationalis natures vocant hypostasim. Et ex hoc patet ratio ejus quod dicitur in fittera, quod tres personas non vocant tria zpécwna, sed’ tres hypostases : quia secundum proprietatem lngue eorum aplius sonat : sed apud nos non superfluit nomen persone : quia id quod respondet hypostasi apud nos, est dubie significationis, id est, substantia,
Ad aliud dicendum, quod licet sit unum subjectum primum, et unum ullimum praedicatum, tamen subjectum est multis modis considerare : et ideo tot modis potest significari, ut dictum est.
On this page