Articulus 5
Articulus 5
An hoc nomen, persona, sit pluribus commune, scilicet Patri, Filio, et Spiritui sancto ?
ARTICULUS V. An hoc nomen, persona, sit pluribus commune, scilicet Patri, Filio, et Spiritui sancto ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Si tres persone esse dicuntur, commune est eis id quod persona est."
SED CONTRA : 1. Si est commune pradicatum de tribus : aut ut ens de ratione trium, aut ut non ens de ratione trium. Si ut non ens de ratione trium, hoc est accidentale tribus, sicut album praedicatur de nive, et de cygno, et margarita. Si autem predicatur communiter, ut ens de ratione triam, aut convertibiliter, aut non convertibiliter. Si convertibiliter : ergo persona convertitur cum Patre : ergo de quocumque praedicatur persona, et Pater : quod faisum est, quia de Filio predicatur persona, non tamen Pater.
2. Si autem praedicatur ut ens de ratione trum, et non convertitur, necessario erit genus, vel species : ergo in divinis est genus, vel species : quod supra improbatum est’.
3. Item, Quidquid una ratione pradicatur de pluribus, est abstractum et abstractum per intellectum : persona una ratione praedicatur de tribus : ergo abstrahit ab omnibus et per intellectum est abstractum. Quidquid autem est abstrahens et abstractum per intellectum ab his de quibus praedicatur, est universale ; ergo persona est universale : ergo universale est in divinis, quod negat Boetius.
4. Item, Universale est quod est in multis et de mullis : sed persona in divi-~ nis est in pluribus et de pluribus: ergo est universale ad illa.
5. Si forte dicas, quod est commune secundum solam rationem, et est commune secundum rem: et persona est commune secundum rationem solam, et non secundum rem. Contra : Commune secundum rem in divinis est commune secundum esse: et realem communitatem non habet aliquod universale, sed habet communitatem secundum rationem, cul respondet in re communilas persone : quia licet esse habeat in isto, potest tamen esse in alio, et multipliciter secundum esse in his in quibus est: et hoc rectissime videtur convenire persone : quia persona habet esse in Patre et Filio, et mullipliciter secundum esse in illis: quia dicimus, quod tres sunt plures, et non una persona: ergo persona ut universale de tribus pradicatur. Si forte dicas, sicut fere omnes evadunt, quod persona est commune secundum negationem: et haecnegatio non causat universale : quia nulla sunt adeo distantia quin bene communicant in negatione : sicut Deus, et lapis conveniunt in non esse capram, vel in alio secundum negationem dicto : hoc nihil est quia individuum non est talis negatio qu nihil ponat, sed potius negatio consequens id quod per se est unum : ergo persona licet non ratione individue substantia, tamen ratione ejus super quod fundatur individuatio, causabit universale.
Item, Cum dicitur, Persona est substantia individua, substantia cadit in recto in intellectu, et persone indivi- duum ut illius substantia ‘dispositio et proprielas: ergo significat principalius substantiam affirmative, quam rationem dispositionis significet negative: et sic solutio illa nihil videtur valere.
Item, Boetius dicit, quod omnis persona significat substantiam ult subjectam et suppositam : hic autem intellectus non est negativus: ergo nihil est quod quidam dicunt, personam esse communem secundum negationem,
Soturio. Dicendum sine prejudicio, quod duplex est communitas, scilicet esse, et rationis. Communitas autem in esse et essentia eadem numero, non potest inveniri nisi in divinis hypostasibus, et non in aliqua natura creata : quia ommne creatum est compositum, et ideo idem numero secundum esse non potest esse in diversis subjectis et distinctis. Communitas autem rationis muluplex est: quaedam enim est secundum naturam cominunem per eamdem rationem participatam a pluribus, quae natura communis abstrahitur ab unoquoque illorcum, et secundum esse in quolibet illorum compositionem habens cum eo quod conirahit eam ad hoc et adillud: et illa natura facit universale, et secundum tolum posse quod habet illa natura, non est in uno, licet sitin eo secundum esse: ideo haecnatura excedit quodlibet illorum, de quo pradicatur quoad posse: ct quia est in eo secundum totum esse suum, ideo est ratio cujuslibet eorum de quo praedicatur, vel pars ralionis ejus, vel simpliciter, ut in genere, vel specie, et differentia: vel secundum quid, sicut est in proprio, et accidente. Est etiam communitas resullans ex proportione aliquorum ad unum, quod convenit utrique, secundum tamen diversa : sicut est communitas proportionis regiminis navis et schole, ad gubernatorem et scholasticum : quod tamen regenti convenit nature secundum artem gubernandi, et scholastico secundum artem docendi litteras: quia tamen similis est habitudo, ideo respectus ad actum regiminis est eis communis. Et talis habitudo invenitur etiam in naturalibus: cum enim dicitur, Socrates est homo, Plato est homo: commune est Socrati et Platoni hoc ipsum quod dico homo: et hoc per rationem nature universalis. Cum autem dico, isti sunt homines, supponuntur Socrates et Plato per nomen demonstrativum: et sic commune est eis, quod sint supposila hominis, et respectus suppositi et habitudo ad id quod secundum naturam commune est, determinatur per verbum suné: et haec communitas suppositi nihil aliud est quam similis habitudo eorum ad naturam que communis est eis. Et quia in divinis persona significat substantiam, ut supra determinatum est, et significat eam ut suppositum, ideo tali communitate communis est persona tribus. Sed differentia est in hoc quod ratio suppositi in inferioribus est universalis per accidens : quia accidit Socrati et Platoni esse supposita per hoc quod homo secundum eamdem naturam praedicatur de eis. In divinis autem persona non est universale: quia re non est excedens subjectum de quo praedicatur, cum dicitur, Pater est persona: est enim idem in subjecto et pradicato, differens tamen secundum modum significandi : et similiter cum dicitur, Filius est persona: et si est abstrahens ab utroque, non est illa abstractio nisi secundum intellectum nostrum, et non secundum naturam rel: sicut et in omnibus nominibus divinis semper invenitur aliqua proprietas, ut supra determinatum est. Et hoc modo etiam dico de communitate relationis, vel distinctionis, vel incommunicabilitatis, nisi hoc addendo, quod cum dicitur, Pater et Filius relati sunt, et relativa, vel Pater et Filius sunt duo supposita, vel Pater et Filiussunt incommunicabiles, vel Pater et Filius sunt hypostases, vel Pater et Filius sunt persone, vel Pater et Filius sunt Deus : quia prima harum communitatum sumitur per unum respectum ad relationis actum, secunda per unum respectum ad proprietatis actum, tertia per unum respectum ad negationem consequentem ad actum proprietatis, quarta per unum respectum ad rationem suppositi ordinati ad proprietatem, quinta per unam rationem suppositi ordinati ad actum proprietatis pertinentis ad dignitatem : sexta autem per unum respectum suppositorum ad naturam: ideo solum illud pradicatum, scilicet Deus, dicit commune re et natura. Innuitur autem adhuc ab Augustino quod ipse dicit, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres res quibus fruendum est: et res secundum Hilarium dicit rem natura, id est, cujus est generare, vel generari, vel procedere: quia isti actus demonstrant existentie modum, ideo communitas hujus nominis, res, eritseptima: et non ponit nisi unam habitudinem trium ad naturam tantum. Unde nulla istarum facit commune re nisi una, scilicet sexta: omnes autem alie sunt communitates proportionis sive habitudinis ad unum in communi rationis, quod commune non est abstractum, ut simplicius a minus simplici: quia nihil est ibi simplicius alio: sed est 1bi communis ratio secundum modum nostre intelligentie, que in omnibus nominibus deficit a Deo.
Ap primum ergo dicendum, quod persona praedicatur de tribus: non ut ens de ratione trium, quia simplicissimi nulla est ratio diffinitiva: nec praedicatur per accidens, sed praedicatur ut idem subjecto de quo praedicatur, et excedens ipsum natura rei, sed secundum rationem tantam, cui nihil in re respondet nisi communitas nature: quia enim natura communis est, idem consequitur similis proportio ipsorum ad illam; et illa similis proportio fundatur realiter in proportionatis ad naturam et in natura: et nomen quod nominat illam communitatem, est commune tantum rationis secundum illam proportionem, non commune realiter quam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod licet non excedat substantiam re et natura aliqua communi quam importat, tamen relinquit similem proportionem ad idem in alio: et ab illa similitudine imponuntur hujusmodi nomina relativa, persona, hypostasis, et res nature, et incommunicabilis, et hujusmodi: et ratione illius proportionis excedunt, licet non in re: et ideo secundum praedicationem non convertuntur cum suis subjectis.
Ad aliud dicendum, quod ad universale exigitur, quod abstrahat ab his de quibus praedicatur, ut natura communis abstrahit a suis inferioribus quae contrahunt ipsam per ca quibus componitur: sed hic non est ita, sed tantum similitudo proportionis est in istis nominibus importata: et commune abstractum non dicit naturam unam quae sit in utroque, sed commune quod est in ratione nostra tantum fundata in similitudine proportionis vel habitudinis trium personarum ad unum.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur persona de multis: quia tres non sunt multi, ut supra probatum est: et etiam s1 multi essent, non diceretur persona de eis ut universale, sicut jam dictum est: et ideo non procedit illa ratio.
Ad aliud dicendum, quod licet in universali non sit secundum esse communitas, est tamen communitas secundum naturam unam quae convenit omnibus: séd in divinis non est ita: persona enim nullam unam naturam dicit quae conveniat tribus, et contrahatur in illis ad hanc et illam personam: et ideo in illis est communitas secundum rationem proportionis tantum.
On this page