Text List

Articulus 6

Articulus 6

An in divinis sint tres substantiae sicut tres persone ?

ARTICULUS VI. An in divinis sint tres substantiae sicut tres persone ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti parte, ibi, F, "Sed quaeritur hie, Cum dicamus Patrem, etc."

1. Videtur enim, quod possumus dicere tres substantias, et tres deos : quia substantiam significat persona: ergo quot sunt persone, tot sunt substantiz.

2. Item, persona est individua substantia rationalis nature : ergo tres persone sunt tres substantiae individu rationalis natura.

3. Item, Si communitas persone est causa quod dicitur pluraliter de tribus, ubi erit eadem causa, erit idem effectus : ergo debemus dicere plures deos. Nec Scriptura potest prestare impedimentum : quia Scriptura non contradicit alicubi.

4. Item, Si diversitatis intelligentia impedit, quod non dicimus plures sub-~ stantias vel plures essentias, cum in ratione persone in recto cadat substantia, videtur etiam diversilatis intelligentia impedire, qaod persona non pluraliter dicatur de tribus.

Solutio. Dicendum, quod in veritate Augustinus non dat totam causam quare non dicimus tres deos. Unde licet persona significet substantiam, tamen importat etiam proprietatem distinguentem propter quam recipit numerum pluralem, ut supra dictum est : Deus autem et essentia et substantia nullam de se important distinctionem. Et per hoc patet solutio ad primum, et ad duo ultima.

Av secunpum dicendum, quod persona est individua substantia quae est hypostasis. Cum enim in ratione persone sit triplex incommunicabilitas, scilicet universalis, partis, et assumptibilis : unde homo in communi non est persona, et anima quae est pars hominis non est persona, et natura humana in Christo ncn est persona : hypostasis non dicit incommunicabile nisi ad oppositionem ad naturam universalis : et alia due incommunicabilitates importantur per ly ¢- dividua. Unde, sicut supra dictum est, circa substantiam quam significat persona, non ponitur numerus : quia, ut dicit Richardus, non refert ad rationem persone, utrum sint una substantia, vel plures, dummodo sub natura communi distinguantur secundum existentie modum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6