Articulus 7
Articulus 7
An in divinis sint tres hypostases et una Usra.
2. Praeterea, Contrarietas videtur in Littera infra',ubi Hieronymus dicit, quod non bonae suspicionis esthoc nomen hypostasis.
3. Praeterea, In quo differt hypostasis a persona? Si enim dicas, quod hypostasis dicit distinguibile non distinctum hoc nihil est, quia in divinis idem est esse et posse, Praeterea, In divinis potentia idem est quod actus. Item, Boetvus expresse dicit, quod Greci non vocant indéoracw, Hisi individuum rationalis nature : ergo nulla est differentia, ut videtur.
4. Item, Cum hypostasis idem sonet quod substantia apud nos, et Deus dicat naturam et substantiam et non ut essentiam, dicit enm Damascenus, quod dicit habentem deitatem : quare non dicimus tres deos, sicut tres hypostases et tres substantias ? Anselmus enim in capite penultimo Monologii, et Augustinus in fine libri VIII de Trinitate, et habetur in Zottera, concedit tres posse dici substantias, dummodo sane _ intelligatur. Ergo videtur, quod magis possumus dicere tres deos, cum Deus sit nomen operationis, ut dicit Damascenus, et operatio Dei non repugnet pluralitati.
Solutio. Dicendum, quod in veritate apud Grecos hoc nomen sxécrzae aliud habet a modo significandi, et aliud ab usu : a modo enim significandi (quia imponitur ab actu substandi) habet quod pro substantia prima ponitur, hoc est, pro individuo primi praedicamenti. Apud nos autem est dubie significationis substantia, ut prius habitum est : et ideo non ulimur substantia, sicut illi hypostast. Ab usu autem Gracorum habet, quod non ponitur nisi pro singulari nature rationalis : et hoc modo iterum non habet usus noster: hujus tamen usus ratio supra assignata est: et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod in primis temporibus antequam determinaretur significatio ejus a Patribus Catholicis, non erat bonw suspicionis : sed postea determinatum est.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis elsi dicat distinctum, secundum usum Grecorum, non tamen dicit rationem distinctionis in ipso nomine, et hance rationem exprimit persona.
Ad aliud dicendum, quod Deus licet imponatur ab operatione, non tamen imponitur operationi, sed nature : sed etiam operatio illa a qua imponitur, non est communicabilis : a tribus enim operantibus virtute unius essentiae# operatio non recipit pluralitatem in substantia operationis, sed forte in modo consignificandi, ut cum dicitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ?.
On this page