Articulus 8
Articulus 8
An in divinis sit diversitas, singularitas et solitudo ?
"Jam sufficienter, ut puto, etc." Hic incipit ultima pars distinctionis, et habet duo capitula: in quorum primo probat in divinis non esse diversitatem, nec singularitatem, nec solitudinem. In secundo autem, quod Deus non est multiplex, ibi, K, "Et stcut im Trinitate, etc."
1. Videtur autem in divinis esse diversitas : quia pluralitas causatur a diversi- tate : sed pluralitas est in divinis : ergo et diversitas.
3. Item, Videtur ibi esse solitudo et singularitas : quia supra habitum est , quod possumus dicere, sulus Pater, et solus Filius: ly solws autem notat singularitatem, et solitudinem : ergo est ibi singularitas, et solitudo.
Solutio, Dicendum, quod diversitas proprie loquendo, habet oppositionem ad identitatem : identitas autem non est nisi a substantial : et ideo diversitas non est nisi ubi est divisio per formas substantiales secundum esse diversas : divisio autem est per separationem mate- rie: differentia autem proprie est per naturalem formam, vel accidentalem, secundum quam differentia communiter accipitur : et ideo in divinis non est separatio, nec diversitas, ut dicitur, quia separatio dicit distantiam in loco vel natura: ad distinctionem autem sufficit, quod unus non sit alter per proprielatem relativam originis. Et per hoc patet solutio ad duo prima.
Ad aliud dicendum, quod libet recipiatur dictio exclusiva, non tamen se- cundum quod est categorema et facit implicationem simulitudinis, sed secundum quod est syncategorema et sistit in subjecto.
On this page