Divisio Textus
Divisio Textus
"Hic diligenter inquiri oportet, etc." Hic incipit Magister agere de terminis numeralibus. Et habet haecpars duas distinctiones : in quarum prima determinat de nominibus numeralibus in se. In secunda de eo circa quod ponitur, quod est quasi numeratum in divinis : et haecincipit in distinctione XXV, ibi, A, "Praeterea considerandum est, etc."
Prima pars subdividitur in tres: in quarum prima probat Magister, quod in talibus dictionibus numeralibus non po- nitur quantitas in divinis. In secunda ostendit, quid significent verba notantia discretionem numeri, ut distinctus, discretus, ibi, G, "Cum autem dicinus, etc." In tertia ostendit, quid sit quod quidam sancti dicunt Trinitatem esse multiplicem, ibi, K, "Hie non est pretermittendum, etc."
In prima harum sunt sex particule. In prima movet questionem. In secunda ostendit, quod talia non ponunt, sed removent, ibi, B, "Si diligenter, etc." In tertia, subjicit exemplum de significatione unius, ibi, C, "Cum enim dicitur, unus Deus, etc." In quarta, subjicit exemplum de significatione plurium, ibi, in principio cap. D, "Item, cum dicimus plures esse personas, etc." In quin- ta, subjicit exemplum de significatione trium, ibi, E, "ta etiam cum dicimus tres esse personas, etc." In sexta, subjicit exemplum de significatione duorum, ibi, F, "Similiter cum dicitur, duo sunt, Pater et Filius, etc."
On this page