Articulus 1
Articulus 1
An numerus sit in divinis ?
Hic ante Litteram oportet querere duo, scilicet an numerus sit in divinis ? Et, utrum univoce sit in divinis et in creaturis ?
Circa primum proceditur sic : 1. Dicit Isidorus, quod numerus dicitur quasi nutus memeris, id est, divisionis : nulla autem divisio est in divinis, quia Pater est in Fillo, et e converso : Spiritus sanctus in utroque, et e converso: ergo nullus numerus.
2. Item, Boetius in libro de Trinitate : "Hoc vere unum est quod nulli nitilur, in quo nullus numerus." Etintelligit de divinis : ergo in divinis nullus est numerus.
3. Item, A quocumque removetur genus, et species : sed in Deo non est quantitas : ergo nec est species quantitatis quae est numerus.
4. Item, Numerus, ut dicit Philosophus in X prime philosophiae, est multitudo mensurata per unum: sed Deus simpliciter immensus est: ergo in ipso nullus numerus est,
5. Item, Sive accipiamus numerum mathematice, sive secundum quod est in re numerata, videtur Deo non competere numerus : numerus enim mathematicus, sive quo humeramus, ut dicit Boetius in libro de Trinttate, fit iteratione ejusdem unitatis, sua aggregatione totum numerum constituentis : sed in illa aggrega- tione totum est majus qualibet parte : in Deo autem nihil tale est: ergo Deo hu-~ jusmodi numerus non competit. Si autem numerus in re numerata accipiatur, idem est esse in numero quod est esse in mensura suae quantitatis discrete : hoc autem Deo iterum non convenit, ut probat Magister hic : ergo in Deo non est numerus.
Sed CONTRA : 1. Unitas est potentia omnis numerus: Deus autem, ut dicit Boetius absolutissime est unus, ita ut videatur esse primum unum : ergoin eo est potentia omnis numerus.
2. Item, Philosophus in X prime philosophiae vult, quod simplicissimum in quolibet genere est primum unum mensurans omnia alia quae sunt ejusdem generis : sed Deus simplicissimum est in genere substantia : ergo ipse est primum unum quo omnia alia mensurantur.
Item, Philosophus, ibidem : In substantia necesse est ut simuliter sit unum : hoc enim consimile est in omnibus. Et ibi dicit commentum haecverba: Unum in substantiis est quod est principium esse earum, et principium numeri earum quod existit in substantiis : et intendit, cum huic fuerit junctum quod declaratum est in libro Physicorum, scilicet quod primus motor sive prima causa est indivisibilis et impartibilis non habens magnitudinem penitus, hoc esse primum motorem absolutum ab omni materia : et declarabitur post, quod hoc non solum est principium tamquam motor, sed tamquam forma et finis: et tunc declarabitur, quod illud est unum de quo probatum est, quod est principium substantie : sicut illud est declaratum quod est actus ultimus cui non admiscetur potentia omnino.
3. Item, Philosophus, ibidem : Illud enim quod non dividitur, dicitur unum, secundum quod non dividitur : Deus autem maxime est indivisibilis : ergo maxime unus : ergo convenit ei esse unum : et hoc potentia numerus, et mensura numeri est : ergo, etc.
4. Praeterea, Nos dicimus, quod est unus, Deuter. vi, 4: Audi, Israel, etc. : et dicimus, quod est tres persone, I Joan. v, 1: Tres sunt qui testimonium dant in celo. Ergo est in eo numerus potentia, et pumerus actualis, ut videtur.
Sorvrio. Hic oportet distinguere, quod numerus multipliciter consideratur. Est enim numerus discrete quantitatis qui est ageregatio unitatum, ita quod facit in eo discretionem defectus continuationis inter unitalem et unitatem, ut dicit Philosophus : si enim esset continuatio inter unitatem et unitatem, sicut inter punctum et punctum in linea, non esset discreta quantitas. Et ex illa ratione videtur procedere Magister in Zittera : quia sine dubio nulla talis discretio separans unum ab alio est vel potest esse in divinis, ubi Pater est in Filio, et Filius in Patre.
Aliter accipitur numerus ex parte rei numerate : quia illa secundum quod accipit rationem unius quod potentia est humerus, ila accipit rationem numeri : accipit autem rationem unius a forma, non secundum quod forma est, sed secundum quod terminat id cui dat esse : sunt enim tres actus forme sive ejus quo res est id quod est. Primus est dare esse. Secundus autem dare rationem nature. Et tertius est terminare : et ab isto ultimo actu forme est ratio unius : quia per hoc efficitur in se indivisa, et ab aliis divisa : et haec est ejus diffinitio : et hoc intendit Philosophus, quando dixit, quod id quod non dividitur, dicitur unum secundum quod non dividilur. Hoc modo bene dicimus, quod hac res est una, hec res et ila sunt due : et hoc modo bene dicimus, quod Deus est unus : sed non possumus personaliter hoc modo dicere, quod Pater est unus, et Pater et Filius sunt duo, cum non sint a se invicem per esse et formam divisi : hoc modo iterum bene dicit Magister, quod in personis non est numerus.
Tertio modo dicimus nemerum, id quod exit per similitudinem numerans potentiam unius : et hoc dupliciter, scilicet secundum materiam, et secundum formam. Secundum materiam : sicut dicimus decem ulnas esse numerum quantitatis panni, quia ulna decies iteratur in panni quantitate : et hoc modo dicimus lineam esse decem partes aliquotas. Secundum formam autem, precipue in exemplari : sicut dicimus ea quae facta sunt, et sunt, et fient, esse numerum exemplarium divinorum : et hoc unum dicitur mensura per modum principii ad esse, et per modum forme exemplaris. ut prima causa est unum numerans causata, non quod iteretur in illis, vel quod sua iteratio sit quantitas illorum, ut quidam male intellexerunt, sed quod uniuscujusque forma per relationem ad ipsum et exemplar sit unum, et omnes forme exemplares faciunt multitudinem. Hoc modo dicimus solum Deum unum, qui est principium et exemplar totius multitudinis creaturarum : et hoc unum non est potentia multa sui iteratione, sed potentia effectuum et exemplatorum multorum : et haec est intentio Philosophi in auctoritate supra posita, et intentio Commentatoris. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : "Theologia totam thearchiam sicut omnium causam laudat unius nominatione. Et unus Deus Pater, et unus Dominus Jesus Christus, et unus et idem Spiritus propter excedentem totius divinitatis simplicitatem, in qua omnia singulariter congregata sunt et superunita, et presunt supersubstantialiter. Propter quod et omnia ad ipsam juste revertuntur et reponuntur, a qua, et ex qua, et per quam, et in qua, et ad quam, omnia sunt, et coordinata sunt, et manent, et continentur et adimplentur et convertuntur." hoc autem modo etiam dicit Al- gazel in sua Metaphysica, in tertia divisione entis, sic : Primo modo dicitur unum verissime ilud unum singulare significatum, im quo non est multitudo, nec impotentia, nec etiam in effectu, ut essentia Creatoris : quoniam Deus non dividitur in effectu, nec est receptibilis divisionis . expers igitur est maltitudinis in esse et potentia et effectu, cujus noinen excelsum est : ipse igitur vere unus est
Quarto modo dicitur namerus ex parte rei numerate secundum quid et non simplieiter, scilicet causata pluralitas a distinguente quocumque modo sicut etiam dicimus punclum continuans in medio esse duo, eo quod ut duobus utimur uno, scilicet in ratione finis et principn, et dicimus centrum in circulo esse multum in ratione linearum exeuntium ab ipso ad circumferentiam : et hoc modo dicimus personam unam distinctam sua proprietate originis, et duas personas plures distinctas tal: originis proprietate : et hoc modo solo numerus positive cadit 1p divinis : et in hac numeri consideratione diminutus est Magister : quia iste numerus non est simpliciter numerus, sed secundum quid, quem effective facit proprietas distinguens et determinans : numeratum autem illo numero persona est, sicut diximus supra '.
Dicenypum ergo ad primum, quod secundum illam Isidori rationem, numerus non cadit in personis, nisi divesio large accipiatur pro disfinctie : et unus tunc non dicit distinctionem sensus vel oculi ad rem demonstratam, sed potius distin - clionem intellectus.
Ad aliud dicendum, quod Boctius loquitur de wno secundum rationem nominis : quiaillud est unum quod est indivisum in se, et divisum ab alio : precipue autem indivisum est quod nec actu nec potentia divisibile est, nec capax multitudinis : et huic adbue additur tertia conditio, quod est maxime unum indivisibile potentia et actu, et cujus natura non est alrud in ipso quam natura unitatis. Et additur quarta quae adhuc magis facit unum, scilicet quod non sit iterabile ut nec divisione sui nec aggregatione capax sit multitudinis : et istis quatuor conditionibus in unum conjunctis nihil est unum nisi solus Deus. Primo enim modo esL unum, quod unam habet formam se terminantem. Secundo modo unum est punctum : sed alud est in eo natura puncli, aliud natura unitatis ; quia punctum est substantia habens positionem in continuo, cum sit in ratione primi et ultimi et medi. Tertio modo est unum unitas ipsa : quia unitas seipsa est una indivisibilis potentia et actu: sed aggregabilis est alii im constitutione numen. Quarto autem modo est Deus indivisibilis potentia et aclu, non aliam habens unitatis naturam quam seipsum, et non aggregabilis aliiad multitudinem constituendam: sed si est principium multitudinis, hoc erit effective et exemplariter, ut dictum est : et ita intelligit Boetius. Hoc autem modo non querimus numerum in personis.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur hoc argumentum : et ratio assignata est supra , quia quandoque species refertur in divima non propter naturam generis quae est in ipsa, sed propter naturam differentia quam addit supra genus. Unde Augustinus dicit, quod est sine quantitate magnus, etc. Et similiter dico, quod persone numerantur et tamen non ponitur quantitas numeri circa ipsas, quia numerantur quodam numero, et non numero qui simpliciter numerus est.
Ab atiup dicendum, quod secundum illam rationem numeri, numerus non cadit in divinis, ut prius est habitum.
Ad aliud dicendum, quod in numero qui ponit quantitatem circa numeratum, veruin est hoc quod totum est majus sua parte : sed numerus personarum nullam ponit quantitatem : et ideo ibi non se- quitur, quod duo sint majores uno, vel tres majus aliquid vel aliquid plus quam unus : et hoc etiam supra probatum est, scilicet distinctione XVIII.
Ap EA quae objiciuntur ad alteram partem, dicendum ad primum, quod Deus est verissime unum essentialiter : sed non convenit ei potentia esse numerum, nisi effective et formaliter, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod duplex est mensura : una scilicet certificans quantitatem : et illa incipit vel ab indivisibili simpliciter, vel ab indivisibili secundum placitum, eo quod illud est quantitatis certe. Ab indivisibili simpliciter : sicut unitas est indivisibile, et sua iteratio certificat discretam quantitatem. Ab indivi-~ sibili secundum placitum : sicut in ponderibus vel liquidis vel siccis vel continuis dicitur certificans ratione sui marca una, modius, palmus, et alia hujusmodi, in quibus ponimus primam quantitatem notam. Alia est mensura nature alicujus generis, et haecfit per relationem omnium illorum quae sunt in genere illo : ideo addit quod illam naturam habet simplicissime, et est causa esse nature illius in aliis : et sic motus mensurantur primo motu, et numeri uno numero et non unitate, et creature Creatore, et omnes substantiae una prima substantia : et magis est una substantia quae magis accedit ad primam substantiam, et minus una quae magis distat. Et hoc modo dicit Philosophus, quod intelligentia est una, et non dividitur participando multitudinem bonitatum prime cause, sed magis unitur : quia participando plures bonitates magis accedit ad unum : et hoc modo dicit Dionysius, quod radius divinus ut vivifica virtus nos replet, et convertit ad aggregantis Patris unitatem et detficam supersimplicitatem.
On this page