Articulus 2
Articulus 2
Utrum univoce sit numerus in divinis et in creatis, et utrum Deus sit magis unus quam ipsa unitas ?
ARTICULUS II. Utrum univoce sit numerus in divinis et in creatis, et utrum Deus sit magis unus quam ipsa unitas ?
2. Item, Dictum est, quod Deus est unus unitate quae quadruplici conditione unitatis constituitur : sed nulla’ creatura est sic una: ergo non est una ratio sux unitatis, et inferiorum : ergo nec numerus.
Sed CONTRA : 1. Quecumque dicuntur secundum magis et minus, sunt comparabilia : Deus et creatura dicuntur unum secundum magis et minus : Deus enim dicitur magis unus, et creatura minus : ergo sunt comparabilia. Inde sic : Quacumque sunt comparabilia, sunt univoca, ut dicit Philosophus : Creator et creatura in uno comparabilia sunt : ergo sunt in eodem univoca : ergo unum dicitur univoce de Creatore et de creaturis : ergo et numerus.
2. Item, Bene sequitur, hoc est, et illud est : et hoc non estillud, nec pars ilhus, nec totum ejus: ergo sunt duo : sed Deus est, et lapis est: et Deus non est lapis, nec totum, nec pars ejus: er~ go Deus et lapis sunt duo : nulla autem connumerantur nisi in eo in quo sunt univoca : non enim dicimus asinum, et hominem esse duos homines, sed duo animalia, quia sunt univocata in animali: et lapis et animal sunt due substantie, vel duo corpora, et sic de aliis : ergo Deus et creatura sunt univoca in numero.
Sed apuvuc contra objicitur : 1. Cum unum sit pars duorum, videtur ex hoc sequi Deum esse partem istius numeri, quod falsum est, quia nullius pars est Deus.
2. Item, Cum omnes unitates in numero sunt in potentia ad ultimam, cujus adjectio complet speciem numer, sequitur quod unitas Dei esset in potentia ad aliam unitatem, qua complet binarium, vel ternarium, vel quaternarium, et sic de aliis, quae possunt connumerari Deo: et hoc abusio est : ergo Deus non potest connumerari creature.
Et videtur quod non : quia 1. In unitate nihil est nisi unitas, et sic ipsa est simplicissima: ergo Deus non est magis unus quam unitas.
2. Item, Si non esset unitas simplicissima, tunc esset secundum naturam ali-~ quid ante unitatem : et hoc falsum est : ergo ipsa est primum : ergo Deus etiam non potest intelligi, ut videtur, magis esse unus quam ipsa unitas.
SED CONTRA : 1. In omni eo quod est citra primum, est hocet hoc, ut dicit Boetius : unitas est citra primum : ergo est hoc et hoc.
2. Item, Philosophus in libro Fontis vue: Primum quod recipit a primo, est recipiendo duo : quia recipiens et rece~ ptum :ergo cum unitas creata recipiat esse suum a primo, ipsa erit duo, et non unum.
3. Item, Omnia creantur in numero, pondere et mensura : ergo et unitas est in numero quodam essentialiter constituente ipsam.
Sed hic iterum videtur esse repugnantia intellectuum, quod unitas sit indivisa, et quod sit numerus vel duo vel tria.
Solutio. Dicendum ad primum, quod numerus non dicitur univoce, nec etiam unitas de Creatore et creatura, sicut pro- bant prime rationes : sed dicitur equivoce, non quidem e#quivoce per casum et fortunam, ut canis, et asinus, vas, el animal : sed aequivocatione analogie ad unum et non secundum quod ens est analogum ad substantiam et accidens, vel sanum ad animal et urinam, vel medicum ad artificem et clysterem : sed secundum analogiam causati et exemplati ad causam et exemplar ut prius est determinatum.
Ap 1p autem quod contra objicitur, dicendum quod si velimus vim facere, non est comparatio inter Creatorem et creaturam : quia secundum comparationis naturam, quae comparantur secundum magis et minus, susceptibilia equalitatis sunt: et ideo abusiva est comparatio, quando dicimus Deus est magis unus quam creatura, et tantum valet : Deus est magis unus, quantum Deus est primo et per se ul causa et exemplar unum : et creatura minus una, id est, ab illo et ad illum exemplata et relata, est unum. Sunt tamen qui dicunt, aequivoca analoga esse comparabilia : sed hoc non posset sustineri, si qui contra disputarent : quia analogia in creatura et Creatore non est secundum analogiam determinatam in creaturis, quae tangitur a Philosopho in IIL prime philosophiae.
Ad aliud dicendum, quod non simpliciter connumerari potest Creator creature : quia non connumerantur ad constituendam aliquam speciem numeti, nisi unitates univoce : et ideo abusiva est comparatio, cum dicitur, Deus et lapis sunt duo : et resolvitur in has, Deus est unus, et ab ipso est lapis unus, qui non est ipse: et per hoc patet solutio ad sequentia. Vel dicatur, ut quidam dicunt, quod numerus accipitur large secundum vulgi considerationem pro aggregalione constituente unum numerum : et sic Deus potest connumerari, sed non proprie.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Deus est magis unus unitate creata :et bene concedo, quod in unigate est hoc et hoc. Prosanio. Unitas enim est et est principium discretionis, et constat per se quod non ab eodem habet esse, et princrpium discretionis esse : unde Boetius, Omne quod est, alio esse participat ut sit, alo vero participat ut hoc sit.
Ab oc autem quod contra hoc posset objici, quod unuin convertitur cum ente, infra solvetur, quia hoc non impedit : quia non quaeritur hic de uno, sed de unitate quae cum ante nullo modo convertitur, licet unum convertatur. Hoc etiam modo concedo, quod revipit ut duo ens ipsa unitas: et hoc modo concedo, quod habet modum, speciem, et ordinem, ut determinatum est supra.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non est repugnantia intellectuum : quia ratio unitatis et pluralitatis non ponuntur circa idem secundum eamdem rationem : dicitur enim unitas a ratione indivisibilis in natura discreta permanentis im partibus, sed dicitur duo vel numerus in ratione causati et constituti in specie creature. Differt enim unitas a puncto, et natura illius differentia est in unitate : eLiterum est in ca natura recipiensillam differentiam, sicut potentia recipit actum: ergo est hoc et hoc. Et per hoc patet solutio ad duo sequentia: non enim est simpliciter simplex unitas, nec simpliciter primum, sed simplex et primum in natura discreti habentis permanentiam in partibus.
On this page