Text List

Articulus 3

Articulus 3

An unitas vel unum aliquid ponat vel nihil, et quomodo opponitur multo ? et quomodo differunt unum quod convertilur cum ente, et unum quod est principium numeri ?

ARTICULUS III. An unitas vel unum aliquid ponat vel nihil, et quomodo opponitur multo ? et quomodo differunt unum quod convertilur cum ente, et unum quod est principium numeri ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in capitulo B prima partis, ibi, "MJagis videtur horum verborum usus mtroductus ratione removendi, etc."

Hic videtur haberi ex Littera, quod unitas nihil ponit : ét hoc etiam videntur quidam probare sic :

1. Unum est indivisum in se, et divisum ab aliis : gratia prime partis constat, quod non addit supra ens nisi quamdam negationem : et similiter gratia secunde partis, quia dividitue unumquodque ab alits per hoc quod ipsum non est aliud : cum igitur negationes nihil ponant, videtur unum nec in Deo nec in creaturis aliquid ponere.

2. Item, In auctoritate supra posita in primo dubio hujus distinctionis, in secunda acceptione numeri, id quod non dividilur secundum quod non dividitur, dicitur unum: ergo ratio non divisionis est ratio unius : ergo ratio sua consistit in negatione vel privatione : ergo nthil ponit.

3. Item, Commentator ibidem dicil, quod unum et multum ut privatio et habitus opponuntur, et quod unum est privatio divisionis quie facit multum : ergo cum privatio nilil ponat nisi subjectum, videtur quod unum nihil ponat.

4. Item, Commentuin dicit, quod ens et unum sunt synonyma : ergo unum nihil addit super ens : ergo unum hoc nihil addil supra cns hoc : ergo nihil relinquit positive.

5. Item, Id quod ex additione se habet cum aliquo, non convertitur cum illo, sed trahitur in minus : unum convertitur cum ente, ut dicit Philosophus - ergo non ex additione se habet ad llud: ergo nihil ponitur per unum, cum dicitur, haec res est una.

6. Item, Quidquid ex additione se habet ad ens, non est primum principium ad similitudinem entis : unum autem est primum principium ad similitudinem entis : ergo non ex additione se habet ad ens : ergo verificatur dictum Magistri, quod non tantum in Deo, sed in nulla creatura etiam aliquid ponit, ut videtur.

Si forte diceres, quod unum non est primum : hoc est contra Aristotelem in prima philosophia in mulls locis. Et si forte hoc non reputas inconveniens, erit contra Dionysiam in hbro de Diviuis nominibus, ubi sic dicit de uno: Omnium est unum inegressibiliter causa: nihil enim existentium est non participans uno '. Et hoc est contra Boetium in libro de Duabus naturis in una persona Christ, ubi dicit: Quod non est unum, omnino nihil est : et sic probatum est, quod unum est primum sicut ens.

SED CONTRA : 1. Si unum dicit privationem : et habitus est ante privationem ergo mullitudo est ante unum, quod falsum est : quia unum est ante omnia multa, sicut dicit Dionysius. Si dicas, quod in veritate multitudo est ante unum, unde Aristoteles in X Afetaphysice dicit: Et scitur unum quod non dividitur, per unum quod dividilur : multitudo enim est magis sensibilis : et quod dividitur est mavis sensibile quam id quod non dividitur: ergo sermo de multo est ante sermonem de indrvisibili quoad sensum. Contra : Iste enim perversus est intellectus verbi Philosophi : si enim quoad sensum accipitur unum de multis, sicut intelligibile a sensibili abstrahitur, non ex hoc sequitur quod muita sint ante unum, nis: sicut particulare singulare est ante intelligibile universale. Habitus autem per naturam praecedit privalionem. Et ideo wlud dictum non obviat ralioni inducle.

2. Praeterea, Quid respondebitur ad rationes Avicenne in prima philosophia sic objicientis : Privatio nulla constituit suum habitum : omnis multitudo constituilur per unum : ergo unum non est privatio respectu multi.

3. Item, Omnia posteriora secundum naturam, virlutem habent ab eo quod est prus secunduin naturam : multitudo virtutem non habet nisi ab unitate : ergo untlas est prior per naturam : ergo non habet se ad multum sicut privatio ad habitum.

4. Item, Nulla privatio essenti per id quod est, salvatur in suo habitu: uurtas per id quod est, salvatur in multo : ergo, etc.

5. Item, Nulla privatio est pars habitus essentialis : unitas et unum semper est pars multi: ergo ut prius.

6. Item, Nulla privatio iterata inducit habitum, sed magis privat: unum iteratum inducit multum . ergo etiam ut prius: et alia rationes infinite possunt induci ad hoe.

7. Item, Unum reducitur ad formam, privatio autem ad materiam : ergo unum et multum non se habent ut privatio et habitus.

8. Item, Nihil eidem opponitur duobus generibus oppositionis : dicit autem Philosophus, quod unum et multum opponuntur relative; ergo non opponuntur ut privatio et habitus.

9. Item, Quorumcumque oppositorum utrumque ponitur ens in specie illorum, non est oppositio ut privatio et habitus : unum et multum utrumque ponitur ens in specie : ergo ul prius. Prima patet per diffinitionem habitus et privationis. SzcunDA probatur per hoc quod dicit Philosophus, quod unum est mensura multi, et opponitur ei sicut ens enti.

10. Item, Secundum Magistrum videtur hic, quod opponuntur sicut due privationes: quia dicit, quod nec unum aliquid ponit in divinis, nec etiam plura vel plures.

Solutio. Dicendum, quod intentio Magistri est removere quantitatem numeri a divinis, et non numerum, nec quamcumque rationem numeri, sed tantum positionem quantitatis numeralis. Et ad hoc intelligendum prenotare oportet, qualiter principium numeri, unitas scilicet ponatur in quaelibet re: quia quelibet res connumerabilis est alii per hoc quod unitas est in ipsa: quia aggregatione constituit numerum.

Dico igitur, quod omne quod est unum, est unum a forma : est autem forma esse et ratio rei. Et iterum terminatio ejus a forma, ut dictum est prius in solutione primi dubii hujus distinctionis. Et ab hoc ultimo actu res dicitur una. Est autem unum illud dupliciter considerare, scilicet ut est constitutum ab actu forme, et ut est mensura ejus quod dicitur forma unum. Et primo modo consideratum convertitur cum forma, et forma terminans est unitas rei. Secundo autem modo, cum nihil mensuretur nisi quantum potentia vel actu, est ipsa unitas principium numeri, et non convertitur cum ente, sed est consequens unumquodque ens : est enim quodlibet ens mensuratum unitate discernente ipsum ab alio ente cui est connumerabile: et hoc ultimo modo unum ponit principium quantitatis dis— crete in re quae dicitur unum: et hoc modo non est in Deo. Alio autem modo dicimus quoad nos, et non secundum naturam, quod numerum cognoscimus divisione unius : et quia divisio privat unitatis rationem quoad indivisionem quam ponit unum, ideo dicimus, quod numerus est privatio unius.in co in quo est numerus : et quia unum dicitur continuitate, aequalitale nature, forma, et unitate respectus ad formam unam: sicut dicimus lineam unam continuitate, cognoscimus numerum privatione umius in linea per divisionem, ut dicit Philosophus quod numerum cognoscimus privatione continui. Dicimus aequalitate nature unum, sicut dicimus unum Angelum, et multos Angelos privatione aequalitatis in potentiis nature ad opus angelicum, sicut distinguimus quod differunt subtilitate essentie, et perspicuitate intelligentia, et per consequens participatione donorum, sicut dicit Magister in I] Sententiarum, quod differunt gradu nature, et ordine donorum: penes hanc enim inequalitatem meo judicio multiplicantur non tantum ordines, sed etiam Angeli: et multitudo eorum sive numerus cognoscitur privatione hujus exqualitatis. Forma autem unum dicimus unum hominem, et dicimus multos privatione unitatis forme per esse diversorum et diflerentias. Sic dicimus Socratem et Platonem esse plures homines, et plura animalia. Per respectum autem adunum dicimus univoca esse unum, ut hominem, et asinum in animali : et dicimus multa esse in quibus privatur hujusmodi unitas, sicut in equivocis quae respiciunt non ad unum, sed ad diversa : et in anagogicis quae licet respiciunt ad unum, non tamen uno et eodem respectu: et hoc modo considerandounum secundum formalem rationem, ulrumque excludit alterum : et hoc considerayit Magister, quando dixit, quod talia notarent remotionem vel exclusionem : quia his considerationibus minor numerus bene cxcludit majorem, el major minorem, per opposttionem formalem quam habent ad invicem, sicut infra patebit in solvendo.

Ad id ergo quod primo quaeritur de oppositione quae estinter unum et multum: dicendum, quod super hoc diversilicati sunt aliqui tribus modis.

1. Quidam enim voluntdicere, quod habent oppositionem ut privatio et habitus : et quidam, quod ut contraria: et quidam, quod ut relativa: et omnes iste opiniones vere sunt secundum aliynid, et etiam quarta, quod nullam habent ex se oppositionem, quae est Avicenne. Commentator enim AMetaphysice Aristotelis videtur seplus dicere, quod opponuntur ut privatio et habitus : et hoc quidam referunt ad rationem unius quae est data per privationem : mult: autem dicunt, quod ratio datur per habitum : et hoc nihil est: quia Philosophus purus magis quaerit de ipsa rer natura, quam de intentionibus nominum.

2 Praeterea, Quod sic diffiniatur vel exponatur unum, hoc accidit ei im quantum est primum. Prima enim cum non habeant priora se, necesse est exponere per negationem., Et nota, quod quidam dicunt, quod unum in substantia nominatur privativo numine: in quantitate autem positivo, ut simile et aequale. Similter et mullitudo in substantia positive, et in alus privative, ut dissimile et imequale. Et dant rationem, quod hoc accidit quia substantia est primum, et ideo ignotius nobis quam alia. Sed hoc mul est: quia Ss) unum im als est notum, etiam multitudo nota est: et sic utramque debet in alus praedicamentis nominari nomine positivo.

3. Praeterea, Philosophus non dicit, quod unum sit unum substantia, sed po- tius quod idem sit unum im substantia: et hoc dicitur positive: quia est relativum, ut dicit Boctias Unde idem, simile, et aequale, dicunt unum relatum ad diversa : et multitudo omnium corum privative nominatur, ut diversum, dissimile, et inequale, quorum omnium expositio est per negationem.

Unde dicendum, quod est unum indivisibile reductum ad materiam vel dispositionem materia, et unum reductum ad naturam forme : sicut dicimus continuitate unum et forma unum : et cum dicimus continuilate unum, dicimus materia unum : quia continuitas dispositio materie est : quidquid autem continuitate est unum, potentia est multa: omnis autem potentia in genere privationis est, precipue potentia materia, quae est potentia continui: quod patet, quia continuum potentia passiva multum est, et non potentia activa. Unum ergo reductum ad materia unitatem, oppositionem habet ad multum sicut privatio ad habitum : quia talis unitas susceptibihis est multitudinis: et hae est intentio Philosophi et commenti hoc dicentis. Unum autem quod reductum est ad formam, habet tres considerationes, scilicet secundum formalem rationem unius, et secundum id quod est, et secundum id quod est proximum, et consequens ipsum. Primo modo consideratum, habet oppositionem contrarietatis ad multum : quia utrumque ponitur in specie, et mutuo se expellunt ab eodem susceptibil: : et hoc attendunt quidam dicentes in suis commentis super eumdem lbrum, quod unum et multum opponuntur contraric. Si autem accipratur unum secundum id quod est, ipsum nullam habet oppositionem ad multum, sed potius est principium multi, et salvatur substantialiter in ipso multo. et hoc attendit Avicenna dicens, quod non habet oppositionem : quia nec privatio facit habitum, nec salvalur in ipso; nec contrarium facit contrarium, nec secundum naturam salvatur in ipso, nec relativum salvatur in relativo ut pars, nec affirmatio et negatio possunt esse in tali oppositione. Si enim accipiatur unum secundum rationem proxime se consequentem, quae est ratio mensure, tunc unum quod est certum, est mensurans multum quod est incertum : ct sic opponuntur ut mensura et mensuratum : et hoc intendit Aristoteles in X prime philosophie, et Commentator ibidem, et Avicenna in sua Metaphysica, dicentes, quod opponuntur relative unum et muitum. Sed distinguitur ibidem in relativis, quod quedam sunt quorum utrumque dependet ad alterum, et illorum utrumque ponit rehquum, ut pater et filius, et dominus et servus. Quedam autem sunt quorum unum dependet ad alterum, et non e converso : et ideo ibi unum ponit alterum, et non e conyerso, ul scientia et scibile : et sic opponuntur relatrve unum et multum: quia multum ponit unum, et non convertitur. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus : Sine uno quidem non erit multitudo, sine multitudine vero erit unum: sicut et unitas ante omnem numerum et multiplicatum ‘. Et ex ista distinctione fere patet solutio ad omnia quesita.

Dicendum ergo ad primum, quod indivisio est ratio unius quod cum ente convertitur, sed non est ratio ejus secundum quod est principium discrete quantitatis : et illa indivisio non est absolute priyatio, sed est negatio consequens actum forme, ut supra dictum est: et ideo non probatur per hoc unum esse privalionem multi: hoc enim quod est esse privativum multi, non aceidit cuilibet uni, ut dictum est, et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod ens et unum coincidunt in re nomimata per utrumque, et guoad hoc sunt synonyma, sed non quoad nominum illorum rationes : aliter enim esset nugatio, cum diceretur unum ens, utrumque conjungendo: ens enim de se non dicit distinctionem ;: et ideo unum licet non addat naturam aliquam, tamen addit distinctionem quae est consequens ex actu forme: et ideo dicunt Doctores, quod convertuntur secundum supposita, et non secundum intentiones suas.

Ab axiup dicendum, quod unum addit super ens, sed nihil addit supra suppositum entis: et ideo ante intentionem unius estintentio entis, et simplicior esl intentio entis quam unius: sed id quod est ens, et 1d quod est unum, convertuntur: et per hoc patet solutio ad sequens usque in finem.

Avia autem quae objiciuntur in contrarium, concludunt necessario praeter primum : illud enim non sequitur, etiamsi detur, quod unum et ens opponantur aliquo modo ut privatio et habitus : quia privatio quae secundum naturam est post habitum, est illa quae nihil ponit nisi subjectum: sed etiam quando dicimus unum privationem multi, adhuc unum reducitur ad ens continuitate vel forma: et ideo non est absolute privatio, et ideo unum secundum naturam praecedit multa : et per hoc patet solutio ad totum.

Sunt quidam hic mirabilia dicentes, que nescio si aliquis potest intelligere. Dicunt enim, quod unum et multum simpliciter opponuntur ut privatio et habitus, et quod Magister accipit wna pro unico, et quod unum nihil addat super ens etiam secundum intentionem, eo quod Aristoteles dicat, quod eadem est ratio rei et unius tantum rei: et ideo cum dicitur Deus, intelligitur unus Deus : et si additur wnus, hoc fit gratia significantiea vel discretionis, Et haec omnia meo judicio non sunt vera. quia licet Deus sit unus Deus, tamen unilas non significatur im nomine, et ideo addi potest et debet. Alia autem supra probata sunt esse falsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3